|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christi oratio non
fuerit semper exaudita. Petiit enim a se removeri calicem passionis,
ut patet Matth. XXVI, qui tamen ab eo non fuit translatus. Ergo
videtur quod non omnis eius oratio fuerit exaudita.
2. Praeterea, ipse oravit ut peccatum suis crucifixoribus
ignosceretur, ut patet Luc. XXIII. Non tamen omnibus fuit
illud peccatum dimissum, nam Iudaei fuerunt pro illo peccato puniti.
Ergo videtur quod non omnis eius oratio fuerit exaudita.
3. Praeterea, dominus oravit pro his qui erant credituri per verbum
apostolorum in ipsum, ut omnes in eo unum essent, et ut pervenirent ad
hoc quod essent cum ipso. Sed non omnes ad hoc perveniunt. Ergo non
omnis eius oratio est exaudita.
4. Praeterea, in Psalmo dicitur, in persona Christi, clamabo per
diem, et non exaudies. Non igitur omnis eius oratio est exaudita.
Sed contra est quod apostolus dicit, Heb. V, cum clamore valido et
lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, oratio est quodammodo
interpretativa voluntatis humanae. Tunc ergo alicuius orantis
exauditur oratio, quando eius voluntas adimpletur. Voluntas autem
simpliciter hominis est voluntas rationis, hoc enim absolute volumus
quod secundum deliberatam rationem volumus. Illud autem quod volumus
secundum motum sensualitatis, vel etiam secundum motum voluntatis
simplicis, quae consideratur ut natura, non simpliciter volumus, sed
secundum quid, scilicet, si aliud non obsistat quod per deliberationem
rationis invenitur. Unde talis voluntas magis est dicenda velleitas
quam absoluta voluntas, quia scilicet homo hoc vellet si aliud non
obsisteret. Secundum autem voluntatem rationis, Christus nihil aliud
voluit nisi quod scivit Deum velle. Et ideo omnis absoluta voluntas
Christi, etiam humana, fuit impleta, quia fuit Deo conformis, et
per consequens, omnis eius oratio fuit exaudita. Nam et secundum hoc
aliorum orationes adimplentur, quod sunt eorum voluntates Deo
conformes, secundum illud Rom. VIII, qui autem scrutatur corda,
scit, idest, approbat, quid desideret spiritus, idest, quid faciat
sanctos desiderare, quoniam secundum Deum, idest, secundum
conformitatem divinae voluntatis, postulat pro sanctis.
Ad primum ergo dicendum quod illa petitio de translatione calicis
diversimode a sanctis exponitur. Hilarius enim, super Matth.,
dicit, quod autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur
orat, sed ut in alterum id quod a se transit excedat. Atque ideo pro
his orat qui passuri post se erant, ut sit sensus, quomodo a me
bibitur calix passionis, ita ab aliis bibatur, sine spei diffidentia,
sine sensu doloris, sine metu mortis. Vel, secundum Hieronymum,
signanter dicit, calix iste, hoc est, populi Iudaeorum, qui
excusationem ignorantiae habere non potest, si me occiderit, habens
legem et prophetas, qui me vaticinantur. Vel, secundum Dionysium
Alexandrinum, quod dicit, transfer calicem istum a me, non hoc est,
non adveniat mihi, nisi enim advenerit, transferri non poterit.
Sed, sicut quod praeterit nec intactum est nec permanens, sic
salvator leviter invadentem tentationem flagitat pelli. Ambrosius
autem et Origenes et Chrysostomus dicunt quod petiit quasi homo
naturali voluntate mortem recusans. Sic igitur, si intelligatur quod
petierit per hoc alios martyres suae passionis imitatores fieri,
secundum Hilarium; vel si petiit quod timor bibendi calicis eum non
perturbaret; vel quod mors eum non detineret, omnino impletum est quod
petivit. Si vero intelligitur petiisse quod non biberet calicem
passionis et mortis; vel quod non biberet ipsum a Iudaeis, non quidem
est factum quod petiit, quia ratio, quae petitionem proposuit, non
volebat ut hoc impleretur; sed, ad instructionem nostram, volebat
declarare nobis suam voluntatem naturalem, et sensualitatis motum,
quam, sicut homo, habebat.
Ad secundum dicendum quod dominus non oravit pro omnibus
crucifixoribus, neque etiam pro omnibus qui erant credituri in eum,
sed pro his solum qui erant praedestinati ut per ipsum vitam
consequerentur aeternam.
Unde patet etiam responsio ad tertium.
Ad quartum dicendum quod, cum dicit, clamabo et non exaudies,
intelligendum est quantum ad affectum sensualitatis, quae mortem
refugiebat. Exauditur tamen quantum ad affectum rationis, ut dictum
est.
|
|