|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo non conveniat
esse sacerdotem. Sacerdos enim est minor Angelo, unde dicitur
Zach. III, ostendit mihi Deus sacerdotem magnum stantem coram
Angelo domini. Sed Christus est maior Angelis, secundum illud
Heb. I, tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae
illis nomen hereditavit. Ergo Christo non convenit esse sacerdotem.
2. Praeterea, ea quae fuerunt in veteri testamento, fuerunt figurae
Christi, secundum illud Coloss. II, quae sunt umbra futurorum,
corpus autem Christi. Sed Christus non traxit carnis originem ex
sacerdotibus veteris legis, dicit enim apostolus, Heb. VII,
manifestum est quod ex Iuda ortus sit dominus noster, in qua tribu
nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Ergo Christo non convenit
esse sacerdotem.
3. Praeterea, in veteri lege, quae est figura Christi, non est
idem legislator et sacerdos, unde dicit dominus ad Moysen,
legislatorem, Exod. XXVIII, applica Aaron, fratrem tuum, ut
sacerdotio fungatur mihi. Christus autem est lator novae legis,
secundum illud Ierem. XXXI, dabo leges meas in cordibus eorum.
Ergo Christo non convenit esse sacerdotem.
Sed contra est quod dicitur Heb. IV, habemus pontificem qui
penetravit caelum, Iesum, filium Dei.
Respondeo dicendum quod proprium officium sacerdotis est esse
mediatorem inter Deum et populum, inquantum scilicet divina populo
tradit, unde sacerdos dicitur quasi sacra dans, secundum illud
Malach. II, legem requirent ex ore eius, scilicet sacerdotis; et
iterum inquantum preces populi Deo offert, et pro eorum peccatis Deo
aliqualiter satisfacit; unde apostolus dicit, Heb. V, omnis
pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae
sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Hoc autem
maxime convenit Christo. Nam per ipsum dona hominibus sunt collata,
secundum illud II Pet. I, per quem, scilicet Christum, maxima
et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae
consortes naturae. Ipse etiam humanum genus Deo reconciliavit,
secundum illud Coloss. I, in ipso, scilicet Christo, complacuit
omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia. Unde
Christo maxime convenit esse sacerdotem.
Ad primum ergo dicendum quod potestas hierarchica convenit quidem
Angelis, inquantum et ipsi sunt medii inter Deum et hominem, ut
patet per Dionysium, in libro Cael. Hier., ita quod ipse
sacerdos, inquantum est medius inter Deum et populum, Angeli nomen
habet, secundum illud Malach. II, Angelus domini exercituum est.
Christus autem maior Angelis fuit, non solum secundum divinitatem,
sed etiam secundum humanitatem, inquantum habuit plenitudinem gratiae
et gloriae. Unde etiam excellentiori modo hierarchicam seu
sacerdotalem potestatem prae Angelis habuit, ita etiam quod ipsi
Angeli fuerunt ministri sacerdotii eius, secundum illud Matth.
IV, accesserunt Angeli et ministrabant ei. Secundum tamen
passibilitatem, modico ab Angelis minoratus est, ut apostolus dicit,
Heb. II. Et secundum hoc conformis fuit hominibus viatoribus in
sacerdotio constitutis.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Damascenus, in III libro,
quod in omnibus est simile, idem utique erit, et non exemplum. Quia
igitur sacerdotium veteris legis erat figura sacerdotii Christi,
noluit Christus nasci de stirpe figuralium sacerdotum, ut ostenderetur
non esse omnino idem sacerdotium, sed differre sicut verum a figurali.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, alii homines
particulatim habent quasdam gratias, sed Christus, tanquam omnium
caput, habet perfectionem omnium gratiarum. Et ideo, quantum ad
alios pertinet, alius est legislator, et alius sacerdos, et alius
rex, sed haec omnia concurrunt in Christo, tanquam in fonte omnium
gratiarum. Unde dicitur Isaiae XXXIII, dominus iudex noster,
dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse veniet et salvabit
nos.
|
|