|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ipse Christus non fuit
simul sacerdos et hostia. Sacerdotis enim est hostiam occidere. Sed
Christus non seipsum occidit. Ergo ipse non fuit simul sacerdos et
hostia.
2. Praeterea, sacerdotium Christi magis est simile sacerdotio
Iudaeorum, quod erat a Deo institutum, quam sacerdotio gentilium,
quo Daemones colebantur. In veteri autem lege nunquam homo in
sacrificium offerebatur, quod maxime reprehenditur in sacrificiis
gentilium, secundum illud Psalmi, effuderunt sanguinem innocentem
filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus
Chanaan. Ergo in sacerdotio Christi non debuit esse ipse homo
Christus hostia.
3. Praeterea, omnis hostia, ex hoc quod Deo offertur, Deo
sanctificatur. Sed ipsa Christi humanitas a principio fuit
sanctificata et Deo coniuncta. Ergo non convenienter potest dici quod
Christus, secundum quod homo, fuerit hostia.
Sed contra est quod apostolus dicit, Ephes. V, Christus dilexit
nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in
odorem suavitatis.
Respondeo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in X de Civ.
Dei, omne sacrificium visibile invisibilis sacrificii est
sacramentum, idest sacrum signum. Est autem invisibile sacrificium
quo homo spiritum suum offert Deo, secundum illud Psalmi;
sacrificium Deo spiritus contribulatus. Et ideo omne illud quod Deo
exhibetur ad hoc quod spiritus hominis feratur in Deum, potest dici
sacrificium. Indiget igitur homo sacrificio propter tria. Uno quidem
modo, ad remissionem peccati, per quod a Deo avertitur. Et ideo
dicit apostolus, Heb. V, quod ad sacerdotem pertinet ut offerat
dona et sacrificia pro peccatis. Secundo, ut homo in statu gratiae
conservetur, semper Deo inhaerens, in quo eius pax et salus
consistit. Unde et in veteri lege immolabatur hostia pacifica pro
offerentium salute, ut habetur Levit. III. Tertio, ad hoc quod
spiritus hominis perfecte Deo uniatur, quod maxime erit in gloria.
Unde et in veteri lege offerebatur holocaustum, quasi totum incensum,
ut dicitur Levit. I. Haec autem per humanitatem Christi nobis
provenerunt. Nam primo quidem, nostra peccata deleta sunt, secundum
illud Rom. IV, traditus est propter delicta nostra. Secundo,
gratiam nos salvantem per ipsum accepimus, secundum illud Heb. V,
factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae.
Tertio, per ipsum perfectionem gloriae adepti sumus, secundum illud
Heb. X, habemus fiduciam per sanguinem eius in introitum sanctorum,
scilicet in gloriam caelestem. Et ideo ipse Christus, inquantum
homo, non solum fuit sacerdos, sed etiam hostia perfecta, simul
existens hostia pro peccato, et hostia pacificorum, et holocaustum.
Ad primum ergo dicendum quod Christus non se occidit, sed seipsum
voluntarie morti exposuit, secundum illud Isaiae LIII, oblatus
est quia ipse voluit. Et ideo dicitur seipsum obtulisse.
Ad secundum dicendum quod Christi hominis occisio potest ad duplicem
voluntatem comparari. Uno modo, ad voluntatem occidentium. Et sic
non habuit rationem hostiae, non enim dicuntur occisores Christi
hostiam Deo obtulisse, sed graviter deliquisse. Et huius peccati
similitudinem gerebant impia gentilium sacrificia, quibus homines
idolis immolabant. Alio modo potest considerari occisio Christi per
comparationem ad voluntatem patientis, qui voluntarie se obtulit
passioni. Et ex hac parte habet rationem hostiae. In quo non
convenit cum sacrificiis gentilium.
|
|