|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod effectus sacerdotii
Christi non sit expiatio peccatorum. Solius enim Dei est peccata
delere, secundum illud Isaiae XLIII, ego sum qui deleo
iniquitates tuas propter me. Sed Christus non est sacerdos secundum
quod Deus, sed secundum quod homo. Ergo sacerdotium Christi non est
expiativum peccatorum.
2. Praeterea, apostolus dicit, Heb. X, quod hostiae veteris
testamenti non potuerunt perfectos facere, alioquin cessassent
offerri, eo quod nullam haberent conscientiam peccati cultores
sufficienter semel mundati; sed in ipsis commemoratio peccatorum per
singulos annos fit. Sed similiter sub sacerdotio Christi fit
commemoratio peccatorum, cum dicitur, dimitte nobis debita nostra,
Matth. VI. Offertur etiam continue sacrificium in Ecclesia, unde
ibidem dicitur, panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ergo per
sacerdotium Christi non expiantur peccata.
3. Praeterea, pro peccato in veteri lege maxime immolabatur hircus
pro peccato principis, vel capra pro peccato alicuius de populo, vel
vitulus pro peccato sacerdotis, ut patet Levit. IV. Sed Christus
nulli horum comparatur, sed agno, secundum illud Ierem. XI ego
quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Ergo videtur quod eius
sacerdotium non sit expiativum peccatorum.
Sed contra est quod dicit apostolus, Heb. IX, sanguis Christi,
qui per spiritum sanctum seipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit
conscientias nostras ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi.
Opera autem mortua dicuntur peccata. Ergo sacerdotium Christi habet
virtutem emundandi peccata.
Respondeo dicendum quod ad perfectam peccatorum emundationem duo
requiruntur, secundum quod duo sunt in peccato, scilicet macula
culpae, et reatus poenae. Macula quidem culpae deletur per gratiam,
qua cor peccatoris in Deum convertitur, reatus autem poenae totaliter
tollitur per hoc quod homo Deo satisfacit. Utrumque autem horum
efficit sacerdotium Christi. Nam virtute ipsius gratia nobis datur,
qua corda nostra convertuntur ad Deum, secundum illud Rom. III,
iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in
Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in
sanguine ipsius. Ipse etiam pro nobis plenarie satisfecit, inquantum
ipse languores nostros tulit, et dolores nostros ipse portavit. Unde
patet quod Christi sacerdotium habet vim plenam expiandi peccata.
Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus non fuerit sacerdos
secundum quod Deus, sed secundum quod homo, unus tamen et idem fuit
sacerdos et Deus. Unde in synodo Ephesina legitur, si quis
pontificem nostrum et apostolum fieri dicit non ipsum ex Deo verbum,
sed quasi alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere,
anathema sit. Et ideo, inquantum eius humanitas operabatur in virtute
divinitatis, illud sacrificium erat efficacissimum ad delenda peccata.
Propter quod Augustinus dicit, in IV de Trin., ut, quoniam
quatuor considerantur in omni sacrificio, cui offeratur, a quo
offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur; idem ipse unus
verusque mediator, per sacrificium pacis reconcilians nos Deo, unum
cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus
offerebat, unus ipse esset qui offerebat, et quod offerebat.
Ad secundum dicendum quod peccata non commemorantur in nova lege
propter inefficaciam sacerdotii Christi, quasi per ipsum non
sufficienter expientur peccata, sed commemorantur quantum ad illos
scilicet qui vel eius sacrificii nolunt esse participes, sicut sunt
infideles, pro quorum peccatis oramus, ut convertantur; vel etiam
quantum ad illos qui, post participationem huius sacrificii, ab eo
deviant qualitercumque peccando. Sacrificium autem quod quotidie in
Ecclesia offertur, non est aliud a sacrificio quod ipse Christus
obtulit, sed eius commemoratio. Unde Augustinus dicit, in X de
Civ. Dei, sacerdos ipse Christus offerens, ipse et oblatio, cuius
rei sacramentum quotidianum esse voluit Ecclesiae sacrificium.
Ad tertium dicendum quod, sicut Origenes dicit, super Ioan.,
licet diversa animalia in lege offerrentur, quotidianum tamen
sacrificium, quod offerebatur mane et vespere, erat agnus, ut habetur
Num. XXVIII. Unde significabatur quod oblatio agni, idest
Christi, esset sacrificium consummativum omnium aliorum. Et ideo
Ioan. I dicitur, ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
|
|