|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod effectus sacerdotii
Christi non solum pertinuerit ad alios, sed etiam ad ipsum. Ad
officium enim sacerdotis pertinet pro populo orare, secundum illud II
Machab. I, orationem faciebant sacerdotes dum consummaretur
sacrificium. Sed Christus non solum pro aliis oravit, sed etiam pro
seipso, secundum quod supra dictum est, et sicut expresse dicitur,
Heb. V, quod in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum
qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis
obtulit. Ergo sacerdotium Christi habuit non solum in aliis, sed
etiam in seipso effectum.
2. Praeterea, Christus obtulit seipsum sacrificium in sua
passione. Sed per passionem suam non solum aliis meruit, sed etiam
sibi, ut supra habitum est. Ergo sacerdotium Christi non solum
habuit effectum in aliis, sed etiam in seipso.
3. Praeterea, sacerdotium veteris legis fuit figura sacerdotii
Christi. Sed sacerdos veteris legis non solum pro aliis, sed etiam
pro seipso sacrificium offerebat, dicitur enim Levit. XVI, quod
pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se, et pro domo sua, et
pro universo coetu filiorum Israel. Ergo etiam sacerdotium Christi
non solum in aliis, sed in seipso effectum habuit.
Sed contra est quod in Ephesina synodo legitur, si quis dicit
Christum pro se obtulisse oblationem, et non magis pro nobis solum
(nec enim indiguit sacrificio qui peccatum nescit), anathema sit.
Sed in sacrificio offerendo potissime sacerdotis consistit officium.
Ergo sacerdotium Christi non habuit effectum in ipso Christo.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, sacerdos constituitur
medius inter Deum et populum. Ille autem indiget medio ad Deum qui
per seipsum accedere ad Deum non potest, et talis sacerdotio
subiicitur, effectum sacerdotii participans. Hoc autem Christo non
competit, dicit enim apostolus, Heb. VII, accedens per seipsum
ad Deum, semper vivens, ad interpellandum pro nobis. Et ideo
Christo non competit effectum sacerdotii in se suscipere, sed potius
ipsum aliis communicare. Primum enim agens in quolibet genere ita est
influens quod non est recipiens in genere illo, sicut sol illuminat sed
non illuminatur, et ignis calefacit sed non calefit. Christus autem
est fons totius sacerdotii, nam sacerdos legalis erat figura ipsius;
sacerdos autem novae legis in persona ipsius operatur, secundum illud
II Cor. II, nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter
vos, in persona Christi. Et ideo non competit Christo effectum
sacerdotii suscipere.
Ad primum ergo dicendum quod oratio, etsi conveniat sacerdotibus, non
tamen est eorum officio propria, cuilibet enim convenit et pro se et
pro aliis orare, secundum illud Iac. ult., orate pro invicem, ut
salvemini. Et sic posset dici quod oratio qua Christus pro se
oravit, non erat actus sacerdotii eius. Sed haec responsio videtur
excludi per hoc quod apostolus, Heb. V, cum dixisset, tu es
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, subdit, qui in
diebus carnis suae preces etc., ut supra, et ita videtur quod oratio
qua Christus oravit, ad eius sacerdotium pertineat. Et ideo oportet
dicere quod alii sacerdotes effectum sacerdotii sui participant, non
inquantum sacerdotes, sed inquantum peccatores, ut infra dicetur.
Christus autem, simpliciter loquendo, peccatum non habuit, habuit
tamen similitudinem peccati in carne, ut dicitur Rom. VIII. Et
ideo non simpliciter dicendum est quod ipse effectum sacerdotii
participaverit, sed secundum quid, scilicet secundum passibilitatem
carnis. Unde signanter dicit, qui possit illum salvum facere a
morte.
Ad secundum dicendum quod in oblatione sacrificii cuiuscumque
sacerdotis duo possunt considerari, scilicet ipsum sacrificium
oblatum, et devotio offerentis. Proprius autem effectus sacerdotii
est id quod sequitur ex ipso sacrificio. Christus autem consecutus est
per suam passionem, non quasi ex vi sacrificii, quod offertur per
modum satisfactionis, sed ex ipsa devotione qua, secundum caritatem,
passionem humiliter sustinuit.
Ad tertium dicendum quod figura non potest adaequare veritatem. Unde
sacerdos figuralis veteris legis non poterat ad hanc perfectionem
attingere ut sacrificio satisfactorio non indigeret. Sed Christus non
indiguit. Unde non est similis ratio de utroque. Et hoc est quod
apostolus dicit, lex homines constituit sacerdotes infirmitatem
habentes, sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, filium in
aeternum perfectum.
|
|