|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacerdotium Christi non
permaneat in aeternum. Quia, ut dictum est, illi soli effectu
sacerdotii indigent qui habent infirmitatem peccati quae per sacerdotis
sacrificium expiari potest. Sed hoc non erit in aeternum. Quia in
sanctis nulla erit infirmitas, secundum illud Isaiae LX, populus
tuus omnes iusti, peccatorum autem infirmitas inexpiabilis erit, quia
in Inferno nulla est redemptio. Ergo sacerdotium Christi non est in
aeternum.
2. Praeterea, sacerdotium Christi maxime manifestatum est in eius
passione et morte, quando per proprium sanguinem introivit in sancta,
ut dicitur Heb. IX. Sed passio et mors Christi non erit in
aeternum, ut dicitur Rom. VI, Christus resurgens a mortuis iam
non moritur. Ergo sacerdotium Christi non est in aeternum.
3. Praeterea, Christus est sacerdos non secundum quod Deus, sed
secundum quod homo. Sed Christus quandoque non fuit homo scilicet in
triduo mortis. Ergo sacerdotium Christi non est in aeternum.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, tu es sacerdos in aeternum.
Respondeo dicendum quod in officio sacerdotis duo possunt considerari,
primo quidem ipsa oblatio sacrificii; secundo, ipsa sacrificii
consummatio, quae quidem consistit in hoc quod illi pro quibus
sacrificium offertur finem sacrificii consequuntur. Finis autem
sacrificii quod Christus obtulit, non fuerunt bona temporalia, sed
aeterna, quae per eius mortem adipiscimur, unde dicitur, Heb.
IX, quod Christus est assistens pontifex futurorum bonorum, ratione
cuius Christi sacerdotium dicitur esse aeternum. Et haec quidem
consummatio sacrificii Christi praefigurabatur in hoc ipso quod
pontifex legalis semel in anno cum sanguine hirci et vituli intrabat in
sancta sanctorum, ut dicitur Levit. XVI, cum tamen hircum et
vitulum non immolaret in sancta sanctorum, sed extra. Similiter
Christus in sancta sanctorum idest in ipsum caelum intravit et nobis
viam paravit intrandi per virtutem sanguinis sui, quem pro nobis in
terra effudit.
Ad primum ergo dicendum quod sancti qui erunt in patria, non
indigebunt ulterius expiari per sacerdotium Christi, sed, expiati
iam, indigebunt consummari per ipsum Christum, a quo gloria eorum
dependet, ut dicitur, Apoc. XXI, quod claritas Dei illuminat
illam, scilicet civitatem sanctorum, et lucerna eius est agnus.
Ad secundum dicendum quod, licet passio et mors Christi de cetero non
sit iteranda, tamen virtus illius hostiae permanet in aeternum, quia
ut dicitur Heb. X, una oblatione consummavit in aeternum
sanctificatos.
Per quod etiam patet responsio ad tertium. Unitas autem huius
oblationis figurabatur in lege per hoc quod semel in anno legalis
pontifex cum solemni oblatione sanguinis intrabat in sancta, ut dicitur
Levit. XVI. Sed deficiebat figura a veritate in hoc, quod illa
hostia non habebat sempiternam virtutem, et ideo annuatim illae hostiae
reiterabantur.
|
|