|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sacerdotium Christi non
fuerit secundum ordinem Melchisedech. Christus enim est fons totius
sacerdotii tanquam principalis sacerdos. Sed illud quod est
principale, non sequitur ordinem aliorum, sed alia sequuntur ordinem
ipsius. Ergo Christus non debet dici sacerdos secundum ordinem
Melchisedech.
2. Praeterea, sacerdotium veteris legis propinquius fuit sacerdotio
Christi quam sacerdotium quod fuit ante legem. Sed sacramenta tanto
expressius significabant Christum, quanto propinquiora fuerunt
Christo, ut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt. Ergo
sacerdotium Christi magis debet denominari secundum sacerdotium legale
quam secundum sacerdotium Melchisedech, quod fuit ante legem.
3. Praeterea, Heb. VII dicitur, quod est rex pacis; sine
patre sine matre sine genealogia; neque initium dierum neque finem
vitae habens, quae quidem conveniunt soli filio Dei. Ergo non debet
dici Christus sacerdos secundum ordinem Melchisedech tanquam cuiusdam
alterius, sed secundum ordinem sui ipsius.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech.
Respondeo dicendum quod sicut, supra dictum est, legale sacerdotium
fuit figura sacerdotii Christi, non quidem quasi adaequans veritatem,
sed multum ab ea deficiens, tum quia sacerdotium legale non mundabat
peccata; tum etiam quia non erat aeternum, sicut sacerdotium
Christi. Ipsa autem excellentia sacerdotii Christi ad sacerdotium
leviticum fuit figurata in sacerdotio Melchisedech, qui ab Abraham
decimas sumpsit, in cuius lumbis decimatus est quodammodo ipse sacerdos
legalis. Et ideo sacerdotium Christi dicitur esse secundum ordinem
Melchisedech, propter excellentiam veri sacerdotii ad figurale
sacerdotium legis.
Ad primum ergo dicendum quod Christus non dicitur esse secundum
ordinem Melchisedech quasi principalioris sacerdotis, sed quasi
praefigurantis excellentiam sacerdotii Christi ad sacerdotium
leviticum.
Ad secundum dicendum quod in sacerdotio Christi duo possunt
considerari, scilicet ipsa oblatio Christi, et participatio eius.
Quantum autem ad ipsam oblationem, expressius figurabat sacerdotium
Christi sacerdotium legale per sanguinis effusionem, quam sacerdotium
Melchisedech in quo sanguis non effundebatur. Sed quantum ad
participationem huius sacrificii et eius effectum, in quo praecipue
attenditur excellentia sacerdotii Christi ad sacerdotium legale,
expressius praefigurabatur per sacerdotium Melchisedech, qui offerebat
panem et vinum, significantia, ut dicit Augustinus ecclesiasticam
unitatem, quam constituit participatio sacrificii Christi. Unde
etiam in nova lege verum Christi sacrificium communicatur fidelibus sub
specie panis et vini.
Ad tertium dicendum quod Melchisedech dictus est sine patre et sine
matre et sine genealogia, et quod non habet initium dierum neque finem
non quia ista non habuit, sed quia in Scriptura sacra ista de eo non
leguntur. Et per hoc ipsum, ut apostolus ibidem dicit, assimilatus
est filio Dei, qui in terris est sine patre, et in caelis sine matre
et sine genealogia, secundum illud Isaiae LIII, generationem eius
quis enarrabit? Et secundum divinitatem neque principium neque finem
habet dierum.
|
|