|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod adoptare non conveniat
toti Trinitati. Adoptatio enim dicitur in divinis ad similitudinem
rerum humanarum. Sed in rebus humanis soli illi convenit adoptare qui
potest filios generare, quod in divinis convenit soli patri. Ergo in
divinis solus pater potest adoptare.
2. Praeterea, homines per adoptionem efficiuntur fratres Christi,
secundum illud Rom. VIII, ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus. Fratres autem dicuntur qui sunt filii unius patris, unde
et dominus dicit, Ioan. XX, ascendo ad patrem meum et patrem
vestrum. Ergo solus pater Christi habet filios adoptivos.
3. Praeterea, Galat. IV dicitur, misit Deus filium suum, ut
adoptionem filiorum Dei reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei,
misit Deus spiritum filii sui in corda vestra, clamantem, abba,
pater. Ergo eius est adoptare cuius est filium et spiritum sanctum
habere. Sed hoc est solius personae patris. Ergo adoptare convenit
soli personae patris.
Sed contra, eius est adoptare nos in filios quem nos patrem possumus
nominare, unde dicitur Rom. VIII, accepistis spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus, abba, pater. Sed cum Deo dicimus,
pater noster, hoc pertinet ad totam Trinitatem, sicut et cetera
nomina quae dicuntur de Deo relative ad creaturam, ut in prima parte
habitum est. Ergo adoptare convenit toti Trinitati.
Respondeo dicendum quod haec est differentia inter filium Dei
adoptivum et filium Dei naturalem, quod filius Dei naturalis est
genitus non factus, filius autem adoptivus est factus, secundum illud
Ioan. I, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Dicitur tamen
quandoque filius adoptivus esse genitus, propter spiritualem
regenerationem, quae est gratuita, non naturalis, unde dicitur Iac.
I, voluntarie genuit nos verbo veritatis. Quamvis autem generare in
divinis sit proprium personae patris, tamen facere quemcumque effectum
in creaturis est commune toti Trinitati, propter unitatem naturae,
quia, ubi est una natura, oportet quod ibi sit una virtus et una
operatio; unde dominus dicit, Ioan. V, quaecumque facit pater,
haec et filius similiter facit. Et ideo homines adoptare in filios
Dei convenit toti Trinitati.
Ad primum ergo dicendum quod omnes personae humanae non sunt unius
naturae secundum numerum, ut oporteat unam esse omnium operationem et
unum effectum, sicut accidit in divinis. Et ideo quantum ad hoc non
est possibile attendi similitudinem utrobique.
Ad secundum dicendum quod nos per adoptionem efficimur fratres Christi
quasi eundem patrem habentes cum ipso, qui tamen alio modo est pater
Christi, et alio modo est pater noster. Unde signanter dominus,
Ioan. XX, seorsum dixit, patrem meum, et seorsum dixit, patrem
vestrum. Est enim pater Christi naturaliter generando, quod est
proprium sibi, est autem noster voluntarie aliquid faciendo, quod est
commune sibi et filio et spiritui sancto. Et ideo Christus non est
filius totius Trinitatis, sicut nos.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, filiatio adoptiva est
quaedam similitudo filiationis aeternae, sicut omnia quae in tempore
facta sunt, similitudines quaedam sunt eorum quae ab aeterno fuerunt.
Assimilatur autem homo splendori aeterni filii per gratiae claritatem,
quae attribuitur spiritui sancto. Et ideo adoptatio, licet sit
communis toti Trinitati, appropriatur tamen patri ut auctori, filio
ut exemplari, spiritui sancto ut imprimenti in nobis huius
similitudinem exemplaris.
|
|