|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod adoptari non sit
proprium rationalis creaturae. Non enim Deus pater creaturae
rationalis dicitur nisi per adoptionem. Dicitur autem pater creaturae
etiam irrationalis, secundum illud Iob XXXVIII, quis est
pluviae pater? Aut quis genuit stillas roris? Ergo adoptari non est
proprium rationalis naturae.
2. Praeterea, per adoptionem dicuntur aliqui filii Dei. Sed esse
filios Dei in Scriptura proprie videtur attribui Angelis, secundum
illud Iob I, quadam autem die, cum assisterent filii Dei coram
domino. Ergo non est proprium rationalis creaturae adoptari.
3. Praeterea, quod est proprium alicui naturae, convenit omnibus
habentibus naturam illam, sicut risibile convenit omnibus hominibus.
Sed adoptari non convenit omni rationali naturae. Ergo adoptari non
est proprium rationalis naturae.
Sed contra est quod filii adoptati sunt heredes Dei, ut patet Rom.
VIII. Sed talis hereditas convenit soli creaturae rationali.
Ergo proprium rationalis creaturae est adoptari.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, filiatio adoptionis est
quaedam similitudo filiationis naturalis. Filius autem Dei
naturaliter procedit a patre ut verbum intellectuale, unum cum ipso
patre existens. Huic ergo verbo tripliciter potest aliquid
assimilari. Uno quidem modo, secundum rationem formae, non autem
secundum intellectualitatem ipsius, sicut forma domus exterius
constitutae assimilatur verbo mentali artificis secundum speciem
formae, non autem secundum intelligibilitatem, quia forma domus in
materia non est intelligibilis, sicut erat in mente artificis. Et hoc
modo verbo aeterno assimilatur quaelibet creatura, cum sit facta per
verbum. Secundo assimilatur creatura verbo, non solum quantum ad
rationem formae, sed etiam quantum ad intellectualitatem ipsius, sicut
scientia quae fit in mente discipuli, assimilatur verbo quod est in
mente magistri. Et hoc modo creatura rationalis, etiam secundum suam
naturam, assimilatur verbo Dei. Tertio modo, assimilatur creatura
verbo aeterno secundum unitatem quam habet ad patrem, quod quidem fit
per gratiam et caritatem, unde dominus orat, Ioan. XVII, sint
unum in nobis, sicut et nos unum sumus. Et talis assimilatio perficit
rationem adoptionis, quia sic assimilatis debetur hereditas aeterna.
Unde manifestum est quod adoptari convenit soli creaturae rationali,
non tamen omni, sed solum habenti caritatem. Quae est diffusa in
cordibus nostris per spiritum sanctum, ut dicitur Rom. V. Et
ideo, Rom. VIII, spiritus sanctus dicitur spiritus adoptionis
filiorum.
Ad primum ergo dicendum quod Deus dicitur pater creaturae
irrationalis, non proprie per adoptionem, sed per creationem,
secundum primam participationem similitudinis.
Ad secundum dicendum quod Angeli dicuntur filii Dei filiatione
adoptionis, non quia ipsis primo conveniat, sed quia ipsi primo
adoptionem filiorum receperunt.
Ad tertium dicendum quod adoptio non est proprium consequens naturam,
sed consequens gratiam, cuius natura rationalis est capax. Et ideo
non oportet quod omni rationali creaturae conveniat, sed quod omnis
rationalis creatura sit capax adoptionis.
|
|