|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum
quod homo sit filius Dei adoptivus. Dicit enim Hilarius, de
Christo loquens, potestatis dignitas non amittitur dum carnis
humanitas adoptatur. Ergo Christus, secundum quod homo, est filius
adoptivus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Praedest. Sanct.,
quod eadem gratia ille homo est Christus, qua gratia ab initio fidei
quicumque homo est Christianus. Sed alii homines sunt Christiani per
gratiam adoptionis. Ergo et ille homo est Christus per adoptionem.
Et ita videtur esse filius adoptivus.
3. Praeterea, Christus, secundum quod homo, est servus. Sed
dignius est esse filium adoptivum quam servum. Ergo multo magis
Christus, secundum quod homo, est filius adoptivus.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Incarnat.,
adoptivum filium non dicimus filium esse natura, sed eum dicimus natura
esse filium qui verus est filius. Christus autem verus et naturalis
est filius Dei, secundum illud I Ioan. ult., ut simus in vero
filio eius, Iesu Christo. Ergo Christus, secundum quod homo, non
est filius adoptivus.
Respondeo dicendum quod filiatio proprie convenit hypostasi vel
personae, non autem naturae, unde in prima parte dictum est quod
filiatio est proprietas personalis. In Christo autem non est alia
persona vel hypostasis quam increata, cui convenit esse filium per
naturam. Dictum est autem supra quod filiatio adoptionis est
participata similitudo filiationis naturalis. Non autem dicitur
aliquid participative quod per se dicitur. Et ideo Christus, qui est
filius Dei naturalis, nullo modo potest dici filius adoptivus.
Secundum autem illos qui ponunt in Christo duas personas, vel duas
hypostases, seu duo supposita, nihil rationabiliter prohibet Christum
hominem dici filium adoptivum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut filiatio non proprie convenit
naturae, ita nec adoptio. Et ideo, cum dicitur quod carnis humanitas
adoptatur, impropria est locutio, et accipitur ibi adoptio pro unione
humanae naturae ad personam filii.
Ad secundum dicendum quod similitudo illa Augustini est intelligenda
quantum ad principium, quia scilicet, sicut sine meritis habet
quilibet homo ut sit Christianus, ita ille homo sine meritis habuit ut
esset Christus. Est tamen differentia quantum ad terminum, quia
scilicet Christus per gratiam unionis est filius naturalis; alius
autem per gratiam habitualem est filius adoptivus. Gratia autem
habitualis in Christo non facit de nonfilio filium adoptivum, sed est
quidam effectus filiationis in anima Christi, secundum illud Ioan.
I, vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et
veritatis.
Ad tertium dicendum quod esse creaturam, et etiam servitus vel
subiectio ad Deum, non solum respicit personam, sed etiam naturam,
quod non potest dici de filiatione. Et ideo non est similis ratio.
|
|