|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo non conveniat
praedestinatum esse. Terminus enim cuiuslibet praedestinationis
videtur esse adoptio filiorum, secundum illud Ephes. I,
praedestinavit nos in adoptionem filiorum. Sed Christo non convenit
esse filium adoptivum, ut dictum est. Ergo Christo non convenit
praedestinatum esse.
2. Praeterea, in Christo duo est considerare, scilicet naturam
humanam, et personam. Sed non potest dici quod Christus est
praedestinatus ratione naturae humanae, quia haec est falsa, humana
natura est filius Dei. Similiter etiam neque ratione personae, quia
illa persona non habet ex gratia quod sit filius Dei, sed ex natura;
praedestinatio autem est eorum quae sunt ex gratia, ut in prima parte
dictum est. Ergo Christus non est praedestinatus filius Dei.
3. Praeterea, sicut illud quod est factum non semper fuit, ita et
illud quod fuit praedestinatum, eo quod praedestinatio antecessionem
quandam importat. Sed, quia Christus semper fuit Deus et filius
Dei, non proprie dicitur quod homo ille sit factus filius Dei.
Ergo, pari ratione, non debet dici quod Christus sit praedestinatus
filius Dei.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. I, de Christo loquens,
qui praedestinatus est filius Dei in virtute.
Respondeo dicendum quod, sicut patet ex his quae in prima parte dicta
sunt, praedestinatio, proprie accepta, est quaedam divina
praeordinatio ab aeterno de his quae per gratiam Dei sunt fienda in
tempore. Est autem hoc in tempore factum per gratiam unionis a Deo,
ut homo esset Deus et Deus esset homo. Nec potest dici quod Deus ab
aeterno non praeordinaverit hoc se facturum in tempore, quia sequeretur
quod divinae menti aliquid accideret de novo. Et oportet dicere quod
ipsa unio naturarum in persona Christi cadat sub aeterna Dei
praedestinatione. Et ratione huius Christus dicitur esse
praedestinatus.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus ibi loquitur de praedestinatione
qua nos praedestinamur ut simus filii adoptivi. Sicut autem Christus
singulari modo prae aliis est Dei filius naturalis, ita quodam
singulari modo est praedestinatus.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Glossa Rom. I, quidam
dixerunt praedestinationem illam intelligendam esse de natura, non de
persona, quia scilicet humanae naturae facta est haec gratia ut
uniretur filio Dei in unitate personae. Sed secundum hoc locutio
apostoli est impropria, propter duo. Primo quidem, ratione communi.
Non enim dicimus naturam alicuius praedestinari, sed personam, quia
praedestinari est dirigi in salutem, quod quidem est suppositi agentis
propter beatitudinis finem. Secundo, ratione speciali. Quia esse
filium Dei non convenit humanae naturae, est enim haec falsa, natura
humana est filius Dei. Nisi forte quis velit sic exponere, extorta
expositione, qui praedestinatus est filius Dei in virtute, idest,
praedestinatum est ut humana natura uniretur filio Dei in persona.
Relinquitur ergo quod praedestinatio attribuatur personae Christi,
non quidem secundum se, vel secundum quod subsistit in divina natura;
sed secundum quod subsistit in humana natura. Unde, cum praedixisset
apostolus, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
subiunxit, qui praedestinatus est filius Dei in virtute, ut daret
intelligere quod, secundum hoc quod est factus ex semine David
secundum carnem, est praedestinatus filius Dei in virtute. Quamvis
enim sit naturale illi personae secundum se consideratae quod sit filius
Dei in virtute, non tamen est ei naturale secundum naturam humanam,
secundum quam hoc sibi competit per gratiam unionis.
Ad tertium dicendum quod Origenes, super epistolam ad Rom., dicit
hanc esse litteram apostoli, qui destinatus est filius Dei in
virtute, ita quod non designetur aliqua antecessio. Et sic nihil
habet difficultatis. Alii vero antecessionem quae designatur in hoc
participio praedestinatus, referunt, non ad id quod est esse filius
Dei, sed ad eius manifestationem, secundum illum consuetum modum
loquendi in Scripturis quo res dicuntur fieri quando innotescunt, ut
sit sensus quod Christus praedestinatus est manifestari filius Dei.
Sed sic non proprie praedestinatio accipitur. Nam aliquis dicitur
proprie praedestinari secundum quod dirigitur in finem beatitudinis.
Beatitudo autem Christi non dependet ex nostra cognitione. Et ideo
melius dicendum est quod illa antecessio quam importat hoc participium
praedestinatus, non refertur ad personam secundum seipsam, sed ratione
humanae naturae, quia scilicet persona illa etsi ab aeterno fuerit
filius Dei, hoc tamen non fuit semper, quod subsistens in natura
humana fuerit filius Dei. Unde dicit Augustinus, in libro de
Praedest. Sanct., praedestinatus est Iesus ut qui futurus erat
secundum carnem filius David, esset tamen in virtute filius Dei. Et
est considerandum quod, licet hoc participium praedestinatus importet
antecessionem, sicut et hoc participium factus, aliter tamen et
aliter. Nam fieri pertinet ad ipsam rem secundum quod in se est,
praedestinari autem pertinet ad aliquem secundum quod est in
apprehensione alicuius praeordinantis. Id autem quod subest alicui
formae vel naturae secundum rem, potest apprehendi vel prout est sub
forma illa, vel etiam absolute. Et quia absolute non convenit
personae Christi quod incoeperit esse filius Dei, convenit autem ei
secundum quod intelligitur vel apprehenditur ut in natura humana
existens, quia scilicet hoc aliquando incoepit esse quod in natura
humana existens esset filius Dei, ideo magis est haec vera, Christus
est praedestinatus filius Dei, quam ista, Christus est factus filius
Dei.
|
|