|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa,
Christus, secundum quod homo, est praedestinatus esse filius Dei.
Hoc enim est unusquisque secundum aliquod tempus quod est
praedestinatus esse, eo quod praedestinatio Dei non fallitur. Si
ergo Christus, secundum quod homo, est praedestinatus filius Dei,
videtur sequi quod sit filius Dei secundum quod homo. Hoc autem est
falsum. Ergo et primum.
2. Praeterea, illud quod convenit Christo secundum quod homo,
convenit cuilibet homini, eo quod ipse est unius speciei cum aliis
hominibus. Si ergo Christus, secundum quod homo, est praedestinatus
esse filius Dei, sequetur quod cuilibet homini hoc conveniat. Hoc
autem est falsum. Ergo et primum.
3. Praeterea, hoc ab aeterno praedestinatur quod est aliquando
fiendum in tempore. Sed magis est haec vera, filius Dei factus est
homo, quam ista, homo factus est filius Dei. Ergo magis est haec
vera, Christus, secundum quod filius Dei, est praedestinatus esse
homo, quam e converso, Christus, secundum quod homo, praedestinatus
est esse filius Dei.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de Praedest.
Sanct., ipsum dominum gloriae, inquantum homo factus est Dei
filius, praedestinatum esse dicimus.
Respondeo dicendum quod in praedestinatione duo possunt considerari.
Unum quidem ex parte ipsius praedestinationis aeternae, et secundum
hoc importat antecessionem quandam respectu eius quod sub
praedestinatione cadit. Alio modo potest considerari secundum effectum
temporalem, qui quidem est aliquod gratuitum Dei donum. Dicendum est
ergo quod secundum utrumque istorum attribuitur praedestinatio Christo
ratione solius humanae naturae, nam humana natura non semper fuit verbo
unita; et ei etiam per gratiam hoc est collatum, ut filio Dei in
persona uniretur. Et ideo solum ratione naturae humanae praedestinatio
competit Christo. Unde Augustinus dicit, in libro de Praedest.
Sanct., praedestinata est ista humanae naturae tanta et tam celsa et
summa subvectio, ut quo attolleretur altius non haberet. Hoc autem
dicimus convenire alicui secundum quod homo, quod convenit ei ratione
humanae naturae. Et ideo dicendum est quod Christus, secundum quod
homo, est praedestinatus esse filius Dei.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur, Christus, secundum quod
homo, est praedestinatus esse filius Dei, haec determinatio secundum
quod homo potest referri ad actum significatum per participium
dupliciter. Uno modo, ex parte eius quod materialiter cadit sub
praedestinatione. Et hoc modo est falsa. Est enim sensus quod
praedestinatum sit ut Christus, secundum quod homo, sit filius Dei.
Et in hoc sensu procedit obiectio. Alio modo, potest referri ad
ipsam propriam rationem actus, prout scilicet praedestinatio importat
in sui ratione antecessionem et effectum gratuitum. Et hoc modo
convenit Christo praedestinatio ratione humanae naturae, ut dictum
est. Et secundum hoc dicitur praedestinatus secundum quod homo.
Ad secundum dicendum quod aliquid potest convenire alicui homini
ratione humanae naturae dupliciter. Uno modo, sic quod humana natura
sit causa illius, sicut esse risibile convenit Socrati ratione humanae
naturae, ex cuius principiis causatur. Et hoc modo praedestinatio non
convenit nec Christo nec alteri homini ratione humanae naturae. Et in
hoc sensu procedit obiectio. Alio modo dicitur aliquid convenire
alicui ratione humanae naturae, cuius humana natura est susceptiva.
Et sic dicimus Christum esse praedestinatum ratione humanae naturae,
quia praedestinatio refertur ad exaltationem humanae naturae in ipso,
sicut dictum est.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Praedest. Sanct., ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a Deo
verbo susceptio singularis, ut filius hominis simul propter susceptum
hominem, et filius Dei propter suscipientem unigenitum Deum,
veraciter et proprie diceretur. Et ideo, quia illa susceptio sub
praedestinatione cadit tanquam gratuita, utrumque potest dici, quod et
filius Dei praedestinatus sit esse homo, et filius hominis
praedestinatus sit esse filius Dei. Quia tamen gratia non est facta
filio Dei ut esset homo, sed potius humanae naturae ut filio Dei
uniretur, magis proprie potest dici quod Christus, secundum quod
homo, est praedestinatus esse filius Dei, quam quod Christus,
secundum quod filius Dei, sit praedestinatus esse homo.
|
|