|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christi praedestinatio
non sit exemplar nostrae praedestinationis. Exemplar enim praeexistit
exemplato. Nihil autem praeexistit aeterno. Cum ergo praedestinatio
nostra sit aeterna, videtur quod praedestinatio Christi non sit
exemplar nostrae praedestinationis.
2. Praeterea, exemplar ducit in cognitionem exemplati. Sed non
oportuit quod Deus duceretur in cognitionem nostrae praedestinationis
ex aliquo alio, cum dicatur Rom. VIII, quos praescivit, hos et
praedestinavit. Ergo praedestinatio Christi non est exemplar nostrae
praedestinationis.
3. Praeterea, exemplar est conforme exemplato. Sed alterius
rationis videtur esse praedestinatio Christi quam praedestinatio
nostra, quia nos praedestinamur in filios adoptivos, Christus autem
est praedestinatus filius Dei in virtute, ut dicitur Rom. I. Ergo
eius praedestinatio non est exemplar nostrae praedestinationis.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de Praedest.
Sanct., est praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae ipse
salvator, ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.
Dicitur autem lumen praedestinationis et gratiae inquantum per eius
praedestinationem et gratiam manifestatur nostra praedestinatio, quod
videtur ad rationem exemplaris pertinere. Ergo praedestinatio Christi
est exemplar nostrae praedestinationis.
Respondeo dicendum quod praedestinatio dupliciter potest considerari.
Uno modo, secundum ipsum actum praedestinantis. Et sic
praedestinatio Christi non potest dici exemplar nostrae
praedestinationis, uno enim modo, et eodem actu aeterno,
praedestinavit Deus nos et Christum. Alio modo potest praedestinatio
considerari secundum id ad quod aliquis praedestinatur, quod est
praedestinationis terminus et effectus. Et secundum hoc praedestinatio
Christi est exemplar nostrae praedestinationis. Et hoc dupliciter.
Primo quidem, quantum ad bonum ad quod praedestinamur. Ipse enim
praedestinatus est ad hoc quod esset Dei filius naturalis, nos autem
praedestinamur ad filiationem adoptionis, quae est quaedam participata
similitudo filiationis naturalis. Unde dicitur Rom. VIII, quos
praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis filii eius.
Alio modo, quantum ad modum consequendi istud bonum, quod est per
gratiam. Quod quidem in Christo est manifestissimum, quia natura
humana in ipso, nullis suis praecedentibus meritis, unita est filio
Dei. Et de plenitudine gratiae eius nos omnes accepimus, ut dicitur
Ioan. I.
Ad primum ergo dicendum, quod illa ratio procedit ex parte ipsius
actus praedestinantis.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum quod non est necessarium quod exemplatum exemplari
quantum ad omnia conformetur, sed sufficit quod aliqualiter exemplatum
imitetur suum exemplar.
|
|