|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praedestinatio Christi
non sit causa nostrae praedestinationis. Aeternum enim non habet
causam. Sed praedestinatio nostra est aeterna. Ergo praedestinatio
Christi non est causa nostrae praedestinationis.
2. Praeterea, illud quod dependet ex simplici Dei voluntate, non
habet aliam causam nisi Dei voluntatem. Sed praedestinatio nostra ex
simplici voluntate Dei dependet, dicitur enim Ephes. I,
praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum
consilium voluntatis suae. Ergo praedestinatio Christi non est causa
nostrae praedestinationis.
3. Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed, remota
praedestinatione Christi, non removetur nostra praedestinatio, quia
etiam si filius Dei non incarnaretur, erat alius modus possibilis
nostrae salutis, ut Augustinus dicit, in libro de Trin.
Praedestinatio ergo Christi non est causa nostrae praedestinationis.
Sed contra est quod dicitur Ephes. I, praedestinavit nos in
adoptionem filiorum per Iesum Christum.
Respondeo dicendum quod, si consideretur praedestinatio secundum ipsum
praedestinationis actum, praedestinatio Christi non est causa
praedestinationis nostrae, cum uno et eodem actu Deus praedestinaverit
Christum et nos. Si autem consideretur praedestinatio secundum
terminum praedestinationis, sic praedestinatio Christi est causa
nostrae praedestinationis, sic enim Deus praeordinavit nostram
salutem, ab aeterno praedestinando, ut per Iesum Christum
compleretur. Sub praedestinatione enim aeterna non solum cadit id quod
est fiendum in tempore, sed etiam modus et ordo secundum quod est
complendum ex tempore.
Ad primum ergo et secundum dicendum quod rationes illae procedunt de
praedestinatione secundum praedestinationis actum.
Ad tertium dicendum quod, si Christus non fuisset incarnandus, Deus
praeordinasset homines salvari per aliam causam. Sed quia
praeordinavit incarnationem Christi, simul cum hoc praeordinavit ut
esset causa nostrae salutis.
|
|