|
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad Christum in
comparatione ad nos. Et primo, de adoratione Christi, qua scilicet
nos eum adoramus; secundo, de hoc quod est mediator noster ad Deum.
Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum una et eadem adoratione
sit adoranda divinitas Christi et eius humanitas. Secundo, utrum
caro eius sit adoranda adoratione latriae. Tertio, utrum adoratio
latriae sit exhibenda imagini Christi. Quarto, utrum sit exhibenda
cruci Christi. Quinto, utrum sit exhibenda matri eius. Sexto, de
adoratione reliquiarum sanctorum.
|
|