|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non eadem adoratione
adoranda sit humanitas Christi et eius divinitas. Divinitas enim
Christi est adoranda, quae est communis patri et filio, unde dicitur
Ioan. V, omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. Sed
humanitas Christi non est communis ei et patri. Ergo non eadem
adoratione adoranda est humanitas Christi et eius divinitas.
2. Praeterea, honor est proprie praemium virtutis, ut philosophus
dicit, in IV Ethic. Meretur autem virtus praemium suum per actum.
Cum igitur in Christo sit alia operatio divinae et humanae naturae,
ut supra habitum est, videtur quod alio honore sit adoranda humanitas
Christi, et alio eius divinitas.
3. Praeterea, anima Christi, si non esset verbo unita, esset
veneranda propter excellentiam sapientiae et gratiae quam habet. Sed
nihil dignitatis est ei subtractum per hoc quod est unita verbo. Ergo
natura humana est quadam propria veneratione adoranda, praeter
venerationem quae exhibetur divinitati ipsius.
Sed contra est quod in capitulis quintae synodi sic legitur, si quis
in duabus naturis adorari dicit Christum, ex quo duae adorationes
introducuntur, sed non una adoratione Deum verbum incarnatum cum
propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei Ecclesiae traditum
est, talis anathema sit.
Respondeo dicendum quod in eo qui honoratur, duo possumus
considerare, scilicet eum cui honor exhibetur, et causam honoris.
Proprie autem honor exhibetur toti rei subsistenti, non enim dicimus
quod manus hominis honoretur, sed quod homo honoretur. Et si
quandoque contingat quod dicatur honorari manus vel pes alicuius, hoc
non dicitur ea ratione quod huiusmodi partes secundum se honorentur,
sed quia in istis partibus honoratur totum. Per quem etiam modum
aliquis homo potest honorari in aliquo exteriori, puta in veste, aut
in imagine, aut in nuntio. Causa autem honoris est id ex quo ille qui
honoratur habet aliquam excellentiam, nam honor est reverentia alicui
exhibita propter sui excellentiam, ut in secunda parte dictum est. Et
ideo, si in uno homine sunt plures causae honoris, puta praelatio,
scientia et virtus, erit quidem illius hominis unus honor ex parte eius
qui honoratur, plures tamen secundum causas honoris, homo enim est qui
honoratur et propter scientiam, et propter virtutem. Cum igitur in
Christo una sit tantum persona divinae et humanae naturae, et etiam
una hypostasis et unum suppositum, est quidem una eius adoratio et unus
honor ex parte eius qui adoratur, sed ex parte causae qua honoratur,
possunt dici esse plures adorationes, ut scilicet alio honore honoretur
propter sapientiam increatam, et propter sapientiam creatam. Si autem
ponerentur in Christo plures personae seu hypostases, sequeretur quod
simpliciter essent plures adorationes. Et hoc est quod in synodis
reprobatur. Dicitur enim in capitulis Cyrilli, si quis audet dicere
assumptum hominem coadorari oportere Deo verbo, quasi alterum alteri,
et non magis una adoratione honorificat Emmanuelem, secundum quod
factum est caro verbum, anathema sit.
Ad primum ergo dicendum quod in Trinitate sunt tres qui honorantur,
sed una est causa honoris. In mysterio autem incarnationis est e
converso. Et ideo alio modo est unus honor Trinitatis, et alio modo
est unus honor Christi.
Ad secundum dicendum quod operatio non est quae honoratur, sed est
ratio honoris. Et ideo per hoc quod in Christo sunt duae
operationes, non ostenditur quod sint duae adorationes, sed quod sint
duae adorationis causae.
Ad tertium dicendum quod anima Christi, si non esset unita Dei verbo
esset id quod est principalissimum in homine illo. Et ideo sibi
praecipue deberetur honor, quia homo est quod est potissimum in eo.
Sed quia anima Christi est unita personae digniori, illi personae
praecipue debetur honor cui anima Christi unitur. Nec per hoc tamen
diminuitur dignitas animae Christi, sed augetur ut supra dictum est.
|
|