|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod humanitas Christi non
sit adoranda adoratione latriae. Quia super illud Psalmi, adorate
scabellum pedum eius quoniam sanctum est, dicit Glossa, caro a verbo
Dei assumpta sine impietate adoratur a nobis, quia nemo spiritualiter
carnem eius manducat nisi prius adoret; non illa dico adoratione quae
latria est, quae soli creatori debetur. Caro autem est pars
humanitatis. Ergo humanitas Christi non est adoranda adoratione
latriae.
2. Praeterea, cultus latriae nulli creaturae debetur, ex hoc enim
reprobantur gentiles quod coluerunt et servierunt creaturae, ut dicitur
Rom. I. Sed humanitas Christi est creatura. Ergo non est
adoranda adoratione latriae.
3. Praeterea, adoratio latriae debetur Deo in recognitionem maximi
dominii, secundum illud Deut. VI, dominum Deum tuum adorabis, et
illi soli servies. Sed Christus, secundum quod homo, est minor
patre. Ergo humanitas eius non est adoratione latriae adoranda.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in IV libro, adoratur autem
caro Christi, incarnato Deo verbo, non propter seipsam, sed propter
unitum ei secundum hypostasim verbum Dei. Et super illud Psalmi,
adorate scabellum pedum eius, dicit Glossa, qui adorat corpus
Christi, non terram intuetur, sed illum potius cuius scabellum est,
in cuius honore scabellum adorat. Sed verbum incarnatum adoratur
adoratione latriae. Ergo etiam corpus eius, sive eius humanitas.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, honor adorationis
debetur hypostasi subsistenti, tamen ratio honoris potest esse aliquid
non subsistens, propter quod honoratur persona cui illud inest.
Adoratio igitur humanitatis Christi dupliciter potest intelligi. Uno
modo, ut sit eius sicut rei adoratae. Et sic adorare carnem Christi
nihil est aliud quam adorare verbum Dei incarnatum, sicut adorare
vestem regis nihil est aliud quam adorare regem vestitum. Et secundum
hoc, adoratio humanitatis Christi est adoratio latriae. Alio modo
potest intelligi adoratio humanitatis Christi quae fit ratione
humanitatis Christi perfectae omni munere gratiarum. Et sic adoratio
humanitatis Christi non est adoratio latriae, sed adoratio duliae.
Ita scilicet quod una et eadem persona Christi adoretur adoratione
latriae propter suam divinitatem et adoratione duliae propter
perfectionem humanitatis. Nec hoc est inconveniens. Quia ipsi Deo
patri debetur honor latriae propter divinitatem, et honor duliae
propter dominium quo creaturas gubernat. Unde super illud Psalmi,
domine Deus meus in te speravi, dicit Glossa, domine omnium per
potentiam, cui debetur dulia. Deus omnium per creationem, cui
debetur latria.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa non est sic intelligenda
quasi seorsum adoretur caro Christi ab eius divinitate, hoc enim
posset contingere solum hoc modo, si esset alia hypostasis Dei et
hominis. Sed quia, ut dicit Damascenus, si dividas subtilibus
intelligentiis quod videtur ab eo quod intelligitur, inadorabilis est
ut creatura, scilicet adoratione latriae. Et tunc sic intellectae ut
separatae a Dei verbo, debetur sibi adoratio duliae, non
cuiuscumque, puta quae communiter exhibetur aliis creaturis; sed
quadam excellentiori, quam hyperduliam vocant.
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum et tertium. Quia
adoratio latriae non exhibetur humanitati Christi ratione sui ipsius,
sed ratione divinitatis cui unitur, secundum quam Christus non est
minor patre.
|
|