|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod imago Christi non sit
adoranda adoratione latriae. Dicitur enim Exod. XX, non facies
tibi sculptile, neque omnem similitudinem. Sed nulla adoratio est
facienda contra Dei praeceptum. Ergo imago Christi non est adoranda
adoratione latriae.
2. Praeterea, operibus gentilium non debemus communicare, ut
apostolus dicit, Ephes. V. Sed gentiles de hoc praecipue
inculpantur, quia commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in
similitudinem imaginis corruptibilis hominis, ut dicitur Rom. I.
Ergo imago Christi non est adoranda adoratione latriae.
3. Praeterea, Christo debetur adoratio latriae ratione
divinitatis, non ratione humanitatis. Sed imagini divinitatis eius,
quae animae rationali est impressa, non debetur adoratio latriae.
Ergo multo minus imagini corporali, quae repraesentat humanitatem
ipsius Christi.
4. Praeterea, nihil videtur in cultu divino faciendum nisi quod est
a Deo institutum, unde et apostolus, I Cor. XI, traditurus
doctrinam de sacrificio Ecclesiae, dicit, ego accepi a domino quod et
tradidi vobis. Sed nulla traditio in Scriptura invenitur de adorandis
imaginibus. Ergo imago Christi non est adoratione latriae adoranda.
Sed contra est quod Damascenus inducit Basilium dicentem, imaginis
honor ad prototypum pervenit, idest exemplar. Sed ipsum exemplar,
scilicet Christus, est adorandus adoratione latriae. Ergo et eius
imago.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in libro de Mem.
et Remin., duplex est motus animae in imaginem, unus quidem in
imaginem ipsam secundum quod est res quaedam; alio modo, in imaginem
inquantum est imago alterius. Et inter hos motus est haec
differentia, quia primus motus, quo quis movetur in imaginem prout est
res quaedam, est alius a motu qui est in rem, secundus autem motus,
qui est in imaginem inquantum est imago, est unus et idem cum illo qui
est in rem. Sic igitur dicendum est quod imagini Christi inquantum
est res quaedam, puta lignum sculptum vel pictum, nulla reverentia
exhibetur, quia reverentia debetur non nisi rationali naturae.
Relinquitur ergo quod exhibeatur ei reverentia solum inquantum est
imago. Et sic sequitur quod eadem reverentia exhibeatur imagini
Christi et ipsi Christo. Cum igitur Christus adoretur adoratione
latriae, consequens est quod eius imago sit adoratione latriae
adoranda.
Ad primum ergo dicendum quod non prohibetur illo praecepto facere
quamcumque sculpturam vel similitudinem, sed facere ad adorandum, unde
subdit non adorabis ea neque coles. Et quia, sicut dictum est, idem
est motus in imaginem et in rem, eo modo prohibetur adoratio quo
prohibetur adoratio rei cuius est imago. Unde ibi intelligitur
prohiberi adoratio imaginum quas gentiles faciebant in venerationem
deorum suorum, idest Daemonum, ideoque praemittitur, non habebis
deos alienos coram me. Ipsi autem Deo vero, cum sit incorporeus,
nulla imago corporalis poterat poni, quia, ut Damascenus dicit,
insipientiae summae est et impietatis figurare quod est divinum. Sed
quia in novo testamento Deus factus est homo, potest in sua imagine
corporali adorari.
Ad secundum dicendum quod apostolus prohibet communicare operibus
infructuosis gentilium, communicare autem eorum utilibus operibus
apostolus non prohibet. Adoratio autem imaginum est inter infructuosa
opera computanda quantum ad duo. Primo quidem, quantum ad hoc quod
quidam eorum adorabant ipsas imagines ut res quasdam, credentes in eis
aliquid numinis esse, propter responsa quae Daemones in eis dabant,
et alios mirabiles huiusmodi effectus. Secundo, propter res quarum
erant imagines, statuebant enim imagines aliquibus creaturis, quas in
eis veneratione latriae venerabantur. Nos autem adoramus adoratione
latriae imaginem Christi, qui est verus Deus, non propter ipsam
imaginem, sed propter rem cuius imago est, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod creaturae rationali debetur reverentia propter
seipsam. Et ideo, si creaturae rationali, in qua est imago,
exhiberetur adoratio latriae posset esse erroris occasio, ut scilicet
motus adorantis in homine sisteret inquantum est res quaedam, et non
ferretur in Deum, cuius est imago. Quod non potest contingere de
imagine sculpta vel picta in materia insensibili.
Ad quartum dicendum quod apostoli, familiari instinctu spiritus
sancti, quaedam Ecclesiis tradiderunt servanda quae non reliquerunt in
scriptis, sed in observatione Ecclesiae per successionem fidelium sunt
ordinata. Unde ipse dicit, II Thess. II, state, et tenete
traditiones quas didicistis, sive per sermonem, scilicet ab ore
prolatum, sive per epistolam, scilicet scripto transmissam. Et inter
huiusmodi traditiones est imaginum Christi adoratio. Unde et beatus
Lucas dicitur depinxisse imaginem Christi, quae Romae habetur.
|
|