|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod crux Christi non sit
adoranda adoratione latriae. Nullus enim pius filius veneratur
contumeliam patris sui, puta flagellum quo flagellatus est, vel lignum
in quo erat suspensus, sed magis illud abhorret. Christus autem in
ligno crucis est opprobriosissimam mortem passus, secundum illud Sap.
II, morte turpissima condemnemus eum. Ergo non debemus crucem
venerari, sed magis abhorrere.
2. Praeterea, humanitas Christi adoratione latriae adoratur
inquantum est unita filio Dei in persona. Quod de cruce dici non
potest. Ergo crux Christi non est adoranda adoratione latriae.
3. Praeterea, sicut crux Christi fuit instrumentum passionis eius
et mortis, ita etiam et multa alia, puta clavi, corona et lancea,
quibus tamen non exhibemus latriae cultum. Ergo videtur quod crux
Christi non sit adoratione latriae adoranda.
Sed contra, illi exhibemus adorationem latriae in quo ponimus spem
salutis. Sed in cruce Christi ponimus spem, cantat enim Ecclesia,
o crux, ave, spes unica, hoc passionis tempore, auge piis
iustitiam, reisque dona veniam. Ergo crux Christi est adoranda
adoratione latriae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, honor seu reverentia
non debetur nisi rationali creaturae, creaturae autem insensibili non
debetur honor vel reverentia nisi ratione naturae rationalis. Et hoc
dupliciter, uno modo, inquantum repraesentat naturam rationalem; alio
modo, inquantum ei quocumque modo coniungitur. Primo modo
consueverunt homines venerari regis imaginem, secundo modo, eius
vestimentum. Utrumque autem venerantur homines eadem veneratione qua
venerantur et regem. Si ergo loquamur de ipsa cruce in qua Christus
crucifixus est, utroque modo est a nobis veneranda, uno modo scilicet
inquantum repraesentat nobis figuram Christi extensi in ea; alio
modo, ex contactu ad membra Christi, et ex hoc quod eius sanguine est
perfusa. Unde utroque modo adoratur eadem adoratione cum Christo,
scilicet adoratione latriae. Et propter hoc etiam crucem alloquimur et
deprecamur, quasi ipsum crucifixum. Si vero loquamur de effigie
crucis Christi in quacumque alia materia, puta lapidis vel ligni,
argenti vel auri, sic veneramur crucem tantum ut imaginem Christi,
quam veneramur adoratione latriae, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod in cruce Christi, quantum ad opinionem
vel intentionem infidelium, consideratur opprobrium Christi, sed
quantum ad effectum nostrae salutis, consideratur virtus divina
ipsius, qua de hostibus triumphavit, secundum illud Coloss. II,
ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, et spolians principatus et
potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in
semetipso. Et ideo dicit apostolus, I Cor. I, verbum crucis
pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, idest
nobis, virtus Dei est.
Ad secundum dicendum quod crux Christi, licet non fuerit unita verbo
Dei in persona, fuit tamen ei unita aliquo alio modo, scilicet per
repraesentationem et contactum. Et hac sola ratione exhibetur ei
reverentia.
Ad tertium dicendum quod, quantum ad rationem contactus membrorum
Christi, adoramus non solum crucem, sed etiam omnia quae sunt
Christi. Unde Damascenus dicit, in IV libro, pretiosum lignum,
ut sanctificatum contactu sancti corporis et sanguinis, decenter
adorandum; clavos, indumenta, lanceam; et sacra eius tabernacula.
Ista tamen non repraesentant imaginem Christi, sicut crux, quae
dicitur signum filii hominis, quod apparebit in caelo, ut dicitur
Matth. XXIV. Ideoque mulieribus dixit Angelus, Iesum
quaeritis Nazarenum crucifixum, non dixit, lanceatum, sed,
crucifixum. Et inde est quod imaginem crucis Christi veneramur in
quacumque materia, non autem imaginem clavorum, vel quorumcumque
huiusmodi.
|
|