|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod mater Dei sit adoranda
adoratione latriae. Videtur enim idem honor exhibendus esse matri
regis et regi, unde dicitur III Reg. II quod positus est thronus
matri regis, quae sedit ad dexteram eius. Et Augustinus dicit, in
sermone de Assumpt., thronum Dei, thalamum domini caeli, atque
tabernaculum Christi, dignum est ibi esse ubi est ipse. Sed
Christus adoratur adoratione latriae. Ergo et mater eius.
2. Praeterea, Damascenus dicit, in IV libro, quod honor matris
refertur ad filium. Sed filius adoratur adoratione latriae. Ergo et
mater.
3. Praeterea, coniunctior est Christo mater eius quam crux. Sed
crux adoratur adoratione latriae. Ergo et mater eadem adoratione est
adoranda.
Sed contra est quod mater Dei est pura creatura. Non ergo ei debetur
adoratio latriae.
Respondeo dicendum quod, quia latria soli Deo debetur, non debetur
creaturae prout creaturam secundum se veneramur. Licet autem creaturae
insensibiles non sint capaces venerationis secundum seipsas, creatura
tamen rationalis est capax venerationis secundum seipsam. Et ideo
nulli purae creaturae rationali debetur cultus latriae. Cum ergo beata
virgo sit pure creatura rationalis, non debetur ei adoratio latriae,
sed solum veneratio duliae, eminentius tamen quam ceteris creaturis,
inquantum ipsa est mater Dei. Et ideo dicitur quod debetur ei, non
qualiscumque dulia, sed hyperdulia.
Ad primum ergo dicendum quod matri regis non debetur aequalis honor
honori qui debetur regi. Debetur tamen ei quidam honor consimilis,
ratione cuiusdam excellentiae. Et hoc significant auctoritates
inductae.
Ad secundum dicendum quod honor matris refertur ad filium, quia ipsa
mater est propter filium honoranda. Non tamen eo modo quo honor
imaginis refertur ad exemplar, quia ipsa imago, prout in se
consideratur ut res quaedam, nullo modo est veneranda.
Ad tertium dicendum quod crux, prout ipsa in se consideratur, ut
dictum est, non est capax honoris. Sed beata virgo est secundum
seipsam capax venerationis. Et ideo non est similis ratio.
|
|