|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sanctorum reliquiae nullo
modo sint adorandae. Non enim est aliquid faciendum quod possit esse
erroris occasio. Sed adorare mortuorum reliquias videtur ad errorem
gentilium pertinere, qui mortuis hominibus honorificentiam
impendebant. Ergo non sunt sanctorum reliquiae honorandae.
2. Praeterea, stultum videtur rem insensibilem venerari. Sed
sanctorum reliquiae sunt insensibiles. Ergo stultum est eas venerari.
3. Praeterea, corpus mortuum non est eiusdem speciei cum corpore
vivo, et per consequens non videtur esse numero idem. Ergo videtur
quod post mortem alicuius sancti, corpus eius non sit adorandum.
Sed contra est quod dicitur in libro de Ecclesiast. Dogmat.,
sanctorum corpora, et praecipue beatorum martyrum reliquias, ac si
Christi membra, sincerissime adoranda (scilicet, credimus). Et
postea subdit, si quis contra hanc sententiam velit esse, non
Christianus, sed Eunomianus et Vigilantius creditur.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Civ.
Dei, si paterna vestis et anulus, ac si quid huiusmodi est, tanto
carius est posteris quanto erga parentes est maior affectus, nullo modo
ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque
coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus, haec enim ad ipsam
naturam hominis pertinent. Ex quo patet quod qui habet affectum ad
aliquem, etiam ipsa quae de ipso post mortem relinquuntur veneratur,
non solum corpus aut partes corporis eius, sed etiam aliqua exteriora,
puta vestes et similia. Manifestum est autem quod sanctos Dei in
veneratione debemus habere, tanquam membra Christi, Dei filios et
amicos, et intercessores, nostros. Et ideo eorum reliquias
qualescumque honore congruo in eorum memoriam venerari debemus, et
praecipue eorum corpora, quae fuerunt templum spiritus sancti, et
organa spiritus sancti in eis habitantis et operantis, et sunt corpori
Christi configuranda per gloriam resurrectionis. Unde et ipse Deus
huiusmodi reliquias convenienter honorat, in eorum praesentia miracula
faciendo.
Ad primum ergo dicendum quod haec fuit ratio Vigilantii, cuius verba
introducit Hieronymus in libro quem contra eum scripsit, dicentis,
prope ritum gentilium videmus sub praetextu religionis introductum,
pulvisculum nescio quem in modico vasculo, pretioso linteamine
circumdatum, osculantes adorant. Contra quem Hieronymus dicit, in
epistola ad Riparium, nos, non dico martyrum reliquias, sed nec
solem nec lunam nec Angelos adoramus, scilicet adoratione latriae.
Honoramus autem reliquias martyrum, ut eum cuius sunt martyres
adoremus, honoramus servos, ut honor servorum redundet ad dominum.
Sic ergo honorando reliquias sanctorum non incidimus in errorem
gentilium, qui cultum latriae mortuis hominibus exhibebant.
Ad secundum dicendum quod corpus insensibile non adoramus propter
seipsum, sed propter animam, quae ei fuit unita, quae nunc fruitur
Deo; et propter Deum, cuius fuerunt ministri.
Ad tertium dicendum quod corpus mortuum alicuius sancti non est idem
numero quod primo fuerit dum viveret, propter diversitatem formae,
quae est anima, est tamen idem identitate materiae, quae est iterum
suae formae unienda.
|
|