|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod esse mediatorem Dei et
hominum non sit proprium Christo. Sacerdos enim et propheta videtur
esse mediator inter Deum et homines, secundum illud Deut. V, ego
illo tempore sequester et medius fui inter vos et Deum. Sed esse
prophetam et sacerdotem non est proprium Christo. Ergo nec etiam esse
mediatorem.
2. Praeterea, illud quod convenit Angelis bonis et malis, non
potest dici esse proprium Christo. Sed esse medium inter Deum et
homines convenit Angelis bonis, ut dicit Dionysius, IV cap. de
Div. Nom. Convenit etiam Angelis malis, idest Daemonibus,
habent enim quaedam communia cum Deo, scilicet immortalitatem;
quaedam autem habent communia cum hominibus, scilicet quod sunt animo
passivi, et per consequens miseri; ut patet per Augustinum, in
Lib. IX de Civ. Dei. Ergo esse mediatorem Dei et hominum non
est proprium Christo.
3. Praeterea, ad officium mediatoris pertinet interpellare ad unum
eorum inter quos est mediator, pro altero. Sed spiritus sanctus,
sicut dicitur Rom. VIII, interpellat pro nobis ad Deum gemitibus
inenarrabilibus. Ergo spiritus sanctus est mediator inter Deum et
homines. Ergo non est proprium Christo.
Sed contra est quod dicitur I Tim. II, unus est mediator Dei et
hominum, homo Christus Iesus.
Respondeo dicendum quod mediatoris officium proprie est coniungere eos
inter quos est mediator, nam extrema uniuntur in medio. Unire autem
homines Deo perfective quidem convenit Christo, per quem homines
reconciliantur Deo, secundum illud II Cor. V, Deus erat in
Christo mundum reconcilians sibi. Et ideo solus Christus est
perfectus Dei et hominum mediator, inquantum per suam mortem humanum
genus Deo reconciliavit. Unde, cum apostolus dixisset, mediator
Dei et hominum homo Christus Iesus, subiunxit, qui dedit semetipsum
redemptionem pro omnibus. Nihil tamen prohibet aliquos alios secundum
quid dici mediatores inter Deum et hominem, prout scilicet cooperantur
ad unionem hominum cum Deo dispositive vel ministerialiter.
Ad primum ergo dicendum quod prophetae et sacerdotes veteris legis
dicti sunt mediatores inter Deum et homines dispositive et
ministerialiter, inquantum scilicet praenuntiabant et praefigurabant
verum et perfectum Dei et hominum mediatorem. Sacerdotes vero novae
legis possunt dici mediatores Dei et hominum inquantum sunt ministri
veri mediatoris, vice ipsius salutaria sacramenta hominibus
exhibentes.
Ad secundum dicendum quod Angeli boni, ut Augustinus dicit, in IX
de Civ. Dei, non recte possunt dici mediatores inter Deum et
homines. Cum enim utrumque habeant cum Deo, et beatitudinem et
immortalitatem, nihil autem horum cum hominibus miseris et mortalibus,
quomodo non potius remoti sunt ab hominibus, Deoque coniuncti, quam
inter utrosque medii constituti? Dionysius tamen dicit eos esse
medios, quia, secundum gradum naturae, sunt infra Deum et supra
homines constituti. Et mediatoris officium exercent, non quidem
principaliter et perfective, sed ministerialiter et dispositive, unde
Matth. IV dicitur quod accesserunt Angeli et ministrabant ei,
scilicet Christo. Daemones autem habent quidem cum Deo
immortalitatem, cum hominibus vero miseriam. Ad hoc ergo se
interponit medius Daemon immortalis et miser, ut ad immortalitatem
beatam transire non sinat, sed perducat ad miseriam immortalem. Unde
est sicut malus medius, qui separat amicos. Christus autem habuit cum
Deo communem beatitudinem, cum hominibus autem mortalitatem. Et ideo
ad hoc se interposuit medium ut, mortalitate transacta, ex mortuis
faceret immortales, quod in se resurgendo monstravit; et ex miseris
beatos efficeret, unde nunquam ipse discessit. Et ideo ipse est bonus
mediator, qui reconciliat inimicos.
Ad tertium dicendum quod spiritus sanctus, cum sit per omnia Deo
aequalis, non potest dici medius vel mediator inter Deum et homines,
sed solus Christus, qui, licet secundum divinitatem aequalis sit
patri, tamen secundum humanitatem minor est patre, ut dictum est.
Unde, super illud Galat. III, Christus est mediator, dicit
Glossa, non pater vel spiritus sanctus. Dicitur autem spiritus
sanctus interpellare pro nobis, quia ipse interpellare nos facit.
|
|