|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit
mediator Dei et hominum secundum quod homo. Dicit enim Augustinus,
in libro contra Felicianum, una est Christi persona, ne sit non unus
Christus, non una substantia; ne, mediatoris dispensatione submota,
aut Dei tantum aut hominis dicatur filius. Sed non est Dei et
hominis filius secundum quod homo, sed simul secundum quod Deus et
homo. Ergo neque dicendum est quod sit mediator Dei et hominum solum
secundum quod homo.
2. Praeterea, sicut Christus, inquantum est Deus, convenit cum
patre et spiritu sancto, ita, inquantum est homo, convenit cum
hominibus. Sed propter hoc quod, inquantum est Deus, convenit cum
patre et spiritu sancto, non potest dici mediator inquantum est Deus,
quia super illud I Tim. II, mediator Dei et hominum, dicit
Glossa, inquantum est verbum, non medius est, quia aequalis est
Deo, et Deus apud Deum, et simul unus Deus. Ergo nec etiam
inquantum homo, potest dici mediator, propter convenientiam quam cum
hominibus habet.
3. Praeterea, Christus dicitur mediator inquantum reconciliavit nos
Deo, quod quidem fecit auferendo peccatum, quod nos separabat a
Deo. Sed auferre peccatum convenit Christo non inquantum est homo,
sed inquantum est Deus. Ergo Christus, inquantum est homo, non est
mediator, sed inquantum est Deus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Lib. IX, de Civ.
Dei, non ob hoc est mediator Christus, quia est verbum. Maxime
quippe immortale et maxime beatum verbum longe a mortalibus miseris.
Sed mediator est secundum quod homo.
Respondeo dicendum quod in mediatore duo possumus considerare, primo
quidem, rationem medii; secundo, officium coniungendi. Est autem de
ratione medii quod distet ab utroque extremorum, coniungit autem
mediator per hoc quod ea quae unius sunt, defert ad alterum. Neutrum
autem horum potest convenire Christo secundum quod Deus, sed solum
secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, non differt a patre et
spiritu sancto in natura et potestate dominii, nec etiam pater et
spiritus sanctus aliquid habent quod non sit filii, ut sic possit id
quod est patris vel spiritus sancti, quasi quod est aliorum, ad alios
deferre. Sed utrumque convenit ei inquantum est homo. Quia,
secundum quod est homo, distat et a Deo in natura, et ab hominibus in
dignitate et gratiae et gloriae. Inquantum etiam est homo, competit
ei coniungere homines Deo, praecepta et dona hominibus exhibendo, et
pro hominibus ad Deum satisfaciendo et interpellando. Et ideo
verissime dicitur mediator secundum quod homo.
Ad primum ergo dicendum quod, si subtrahatur divina natura a
Christo, subtrahitur per consequens ab eo singularis plenitudo
gratiarum, quae convenit ei inquantum est unigenitus a patre, ut
dicitur Ioan. I. Ex qua quidem plenitudine habet ut sit super omnes
homines constitutus, et propinquius ad Deum accedens.
Ad secundum dicendum quod Christus, secundum quod Deus, est per
omnia aequalis patri. Sed etiam in humana natura excedit alios
homines. Et ideo, secundum quod homo, potest esse mediator, non
autem secundum quod Deus.
Ad tertium dicendum quod, licet auctoritative peccatum auferre
conveniat Christo secundum quod est Deus, tamen satisfacere pro
peccato humani generis convenit ei secundum quod homo. Et secundum hoc
dicitur Dei et hominum mediator.
|
|