|
Post praedicta, in quibus de unione Dei et hominis et de his quae
unionem sequuntur, tractatum est, restat considerandum de his quae
filius Dei incarnatus in natura humana sibi unita fecit vel passus
est. Quae quidem consideratio quadripartita erit. Nam primo,
considerabimus de his quae pertinent ad ingressum eius in mundum;
secundo, de his quae pertinent ad processum vitae ipsius in hoc mundo;
tertio, de exitu ipsius ab hoc mundo; quarto, de his quae pertinent
ad exaltationem ipsius post hanc vitam. Circa primum quatuor
consideranda occurrunt, primo quidem, de conceptione Christi;
secundo, de eius nativitate; tertio, de eius circumcisione; quarto,
de eius Baptismo. Circa conceptionem autem eius, oportet aliqua
considerare primo, quantum ad matrem concipientem; secundo, quantum
ad modum conceptionis; tertio, quantum ad perfectionem prolis
conceptae. Ex parte autem matris occurrunt quatuor consideranda,
primo quidem, de sanctificatione eius; secundo, de virginitate eius;
tertio, de desponsatione eius; quarto, de Annuntiatione ipsius, vel
de praeparatione ipsius ad concipiendum. Circa primum quaeruntur sex.
Primo, utrum beata virgo mater Dei fuerit sanctificata ante
nativitatem ex utero. Secundo, utrum fuerit sanctificata ante
animationem. Tertio, utrum per huiusmodi sanctificationem fuerit sibi
totaliter sublatus fomes peccati. Quarto, utrum per huiusmodi
sanctificationem fuerit consecuta ut nunquam peccaret. Quinto, utrum
per huiusmodi sanctificationem adepta fuerit plenitudinem gratiarum.
Sexto, utrum sic fuisse sanctificata fuerit proprium sibi.
|
|