|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo non fuerit
sanctificata ante nativitatem ex utero. Dicit enim apostolus, I
Cor. XV, non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde
quod est spirituale. Sed per gratiam sanctificantem nascitur homo
spiritualiter in filium Dei, secundum illud Ioan. I, ex Deo nati
sunt. Nativitas autem ex utero est nativitas animalis. Non ergo
beata virgo fuit prius sanctificata quam ex utero nasceretur.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in epistola ad Dardanum,
sanctificatio, qua efficimur templum Dei, non nisi renatorum est.
Nemo autem renascitur nisi prius nascatur. Ergo beata virgo non fuit
prius sanctificata quam ex utero nasceretur.
3. Praeterea, quicumque est sanctificatus per gratiam, est mundatus
a peccato originali et actuali. Si ergo beata virgo fuit sanctificata
ante nativitatem ex utero, consequens est quod fuerit tunc emundata ab
originali peccato. Sed solum originale peccatum poterat eam impedire
ab introitu regni caelestis. Si ergo tunc mortua fuisset, videtur
quod ianuam regni caelestis introisset. Quod tamen fieri non potuit
ante passionem Christi, iuxta illud apostoli, habemus enim fiduciam
in introitum sanctorum per sanguinem eius, ut dicitur Heb. X.
Videtur ergo quod beata virgo non fuerit sanctificata antequam ex utero
nasceretur.
4. Praeterea, peccatum originale ex origine contrahitur, sicut
peccatum actuale ex actu. Sed quandiu aliquis est in actu peccandi,
non potest a peccato actuali mundari. Ergo etiam nec beata virgo a
peccato originali mundari potuit dum esset adhuc in ipso actu originis,
in materno utero existens.
Sed contra est quod Ecclesia celebrat nativitatem beatae virginis.
Non autem celebratur festum in Ecclesia nisi pro aliquo sancto. Ergo
beata virgo in ipsa sui nativitate fuit sancta. Fuit ergo in utero
sanctificata.
Respondeo dicendum quod de sanctificatione beatae Mariae, quod
scilicet fuerit sanctificata in utero, nihil in Scriptura canonica
traditur, quae etiam nec de eius nativitate mentionem facit. Sed
sicut Augustinus, de assumptione ipsius virginis, rationabiliter
argumentatur quod cum corpore sit assumpta in caelum, quod tamen
Scriptura non tradit; ita etiam rationabiliter argumentari possumus
quod fuerit sanctificata in utero. Rationabiliter enim creditur quod
illa quae genuit unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis, prae
omnibus aliis maiora gratiae privilegia accepit, unde legitur, Luc.
I, quod Angelus ei dixit, ave, gratia plena. Invenimus autem
quibusdam aliis hoc privilegialiter esse concessum ut in utero
sanctificarentur, sicut Ieremias, cui dictum est, Ierem. I,
antequam exires de vulva, sanctificavi te; et sicut Ioannes
Baptista, de quo dictum est, Luc. I, spiritu sancto replebitur
adhuc ex utero matris suae. Unde rationabiliter creditur quod beata
virgo sanctificata fuerit antequam ex utero nasceretur.
Ad primum ergo dicendum quod etiam in beata virgine prius fuit
animale, et post id quod est spirituale, quia prius fuit secundum
carnem concepta, et postea secundum spiritum sanctificata.
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur secundum legem
communem, secundum quam per sacramenta non regenerantur aliqui nisi
prius nati. Sed Deus huic legi sacramentorum potentiam suam non
alligavit, quin aliquibus ex speciali privilegio gratiam suam conferre
possit antequam nascantur ex utero.
Ad tertium dicendum quod beata virgo sanctificata fuit in utero a
peccato originali quantum ad maculam personalem, non tamen fuit
liberata a reatu quo tota natura tenebatur obnoxia, ut scilicet non
intraret in Paradisum nisi per Christi hostiam; sicut etiam de
sanctis patribus dicitur qui fuerunt ante Christum.
Ad quartum dicendum quod peccatum originale trahitur ex origine
inquantum per eam communicatur humana natura, quam respicit proprie
peccatum originale. Quod quidem fit quando proles concepta animatur.
Unde post animationem nihil prohibet prolem conceptam sanctificari,
postea enim non manet in materno utero ad accipiendam humanam naturam,
sed ad aliqualem perfectionem eius quod iam accepit.
|
|