|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beata virgo
sanctificata fuit ante animationem. Quia, ut dictum est, plus
gratiae est collatum virgini matri Dei quam alicui sanctorum. Sed
quibusdam videtur esse concessum quod sanctificarentur ante
animationem. Quia dicitur Ierem. I, priusquam te formarem in
utero, novi te, non autem infunditur anima ante corporis formationem.
Similiter etiam de Ioanne Baptista dicit Ambrosius, super Luc.,
quod nondum inerat ei spiritus vitae, et iam inerat ei spiritus
gratiae. Ergo multo magis beata virgo ante animationem sanctificari
potuit.
2. Praeterea, conveniens fuit, sicut Anselmus dicit, in libro de
conceptu virginali, ut illa virgo ea puritate niteret qua maior sub
Deo nequit intelligi, unde et in Cant. IV dicitur, tota pulchra
es, amica mea, et macula non est in te. Sed maior puritas fuisset
beatae virginis si nunquam fuisset inquinata contagio originalis
peccati. Ergo hoc ei praestitum fuit quod, antequam animaretur caro
eius, sanctificaretur.
3. Praeterea, sicut dictum est, non celebratur festum nisi de
aliquo sancto. Sed quidam celebrant festum conceptionis beatae
virginis. Ergo videtur quod in ipsa sua conceptione fuerit sancta.
Et ita videtur quod ante animationem fuerit sanctificata.
4. Praeterea, apostolus dicit, Rom. XI, si radix sancta, et
rami. Radix autem filiorum sunt parentes eorum. Potuit ergo beata
virgo sanctificari etiam in suis parentibus, ante animationem.
Sed contra est quod ea quae fuerunt in veteri testamento, sunt figura
novi, secundum illud I Cor. X, omnia in figura contingebant
illis. Per sanctificationem autem tabernaculi, de qua dicitur in
Psalmo, sanctificavit tabernaculum suum altissimus, videtur
significari sanctificatio matris Dei, quae tabernaculum Dei dicitur,
secundum illud Psalmi, in sole posuit tabernaculum suum. De
tabernaculo autem dicitur, Exod. ult., postquam cuncta perfecta
sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria domini implevit
illud. Ergo et beata virgo non fuit sanctificata nisi postquam cuncta
eius perfecta sunt, scilicet corpus et anima.
Respondeo dicendum quod sanctificatio beatae virginis non potest
intelligi ante eius animationem, duplici ratione. Primo quidem, quia
sanctificatio de qua loquimur, non est nisi emundatio a peccato
originali, sanctitas enim est perfecta munditia, ut Dionysius dicit,
XII cap. de Div. Nom. Culpa autem non potest emundari nisi per
gratiam, cuius subiectum est sola creatura rationalis. Et ideo ante
infusionem animae rationalis beata virgo sanctificata non fuit.
Secundo quia, cum sola creatura rationalis sit susceptiva culpae,
ante infusionem animae rationalis proles concepta non est culpae
obnoxia. Et sic, quocumque modo ante animationem beata virgo
sanctificata fuisset, nunquam incurrisset maculam originalis culpae,
et ita non indiguisset redemptione et salute quae est per Christum, de
quo dicitur Matth. I, ipse salvum faciet populum suum a peccatis
eorum. Hoc autem est inconveniens, quod Christus non sit salvator
omnium hominum, ut dicitur I Tim. IV. Unde relinquitur quod
sanctificatio beatae virginis fuerit post eius animationem.
Ad primum ergo dicendum quod dominus dicit ante formationem in utero
Ieremiam novisse, notitia scilicet praedestinationis, sed
sanctificasse se dicit eum, non ante formationem, sed antequam exiret
de ventre, et cetera. Quod autem dicit Ambrosius, quod Ioanni
Baptistae nondum inerat spiritus vitae cum iam haberet spiritum
gratiae, non est intelligendum secundum quod spiritus vitae dicitur
anima vivificans, sed secundum quod spiritus dicitur aer exterius
respiratus. Vel potest dici quod nondum inerat ei spiritus vitae,
idest anima, quantum ad manifestas et completas operationes ipsius.
Ad secundum dicendum quod, si nunquam anima beatae virginis fuisset
contagio originalis peccati inquinata, hoc derogaret dignitati
Christi, secundum quam est universalis omnium salvator. Et ideo sub
Christo, qui salvari non indiguit, tanquam universalis salvator,
maxima fuit beatae virginis puritas. Nam Christus nullo modo
contraxit originale peccatum, sed in ipsa sui conceptione fuit
sanctus, secundum illud Luc. I, quod ex te nascetur sanctum
vocabitur filius Dei. Sed beata virgo contraxit quidem originale
peccatum, sed ab eo fuit mundata antequam ex utero nasceretur. Et hoc
significatur Iob III, ubi de nocte originalis peccati dicitur,
exspectet lucem, idest Christum, et non videat (quia nihil
inquinatum intravit in illam, ut dicitur Sap. VII), nec ortum
surgentis aurorae, idest beatae virginis, quae in suo ortu a peccato
originali fuit immunis.
Ad tertium dicendum quod, licet Romana Ecclesia conceptionem beatae
virginis non celebret, tolerat tamen consuetudinem aliquarum
Ecclesiarum illud festum celebrantium. Unde talis celebritas non est
totaliter reprobanda. Nec tamen per hoc festum conceptionis celebratum
datur intelligi quod in sua conceptione fuerit sancta. Sed, quia quo
tempore sanctificata fuerit ignoratur, celebratur festum
sanctificationis eius, potius quam conceptionis, in die conceptionis
ipsius.
Ad quartum dicendum quod duplex est sanctificatio. Una quidem totius
naturae, inquantum scilicet tota natura humana ab omni corruptione
culpae et poenae liberatur. Et haec erit in resurrectione. Alia vero
est sanctificatio personalis. Quae non transit in prolem carnaliter
genitam, quia talis sanctificatio non respicit carnem, sed mentem.
Et ideo, etsi parentes beatae virginis fuerunt mundati a peccato
originali, nihilominus beata virgo contraxit peccatum originale, cum
fuerit concepta secundum carnis concupiscentiam et ex commixtione maris
et feminae, dicit enim Augustinus, in libro de nuptiis et
concupiscentia, omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse
peccati.
|
|