|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod beata virgo non fuerit
emundata ab infectione fomitis. Sicut enim poena originalis peccati
est fomes, qui consistit in inferiorum virium rebellione ad rationem,
ita etiam poena originalis peccati est mors, et ceterae poenalitates
corporales. Sed beata virgo fuit subiecta huiusmodi poenalitatibus.
Ergo etiam fomes ab ea totaliter remotus non fuit.
2. Praeterea, II Cor. XII dicitur, virtus in infirmitate
perficitur, et loquitur de infirmitate fomitis, secundum quam
patiebatur stimulum carnis. Sed nihil quod pertinet ad perfectionem
virtutis, fuit beatae virgini subtrahendum. Ergo non fuit beatae
virgini totaliter subtrahendus fomes.
3. Praeterea, Damascenus dicit quod in beata virgine supervenit
spiritus sanctus purgans eam, ante conceptionem filii Dei. Quod non
potest intelligi nisi de purgatione a fomite, nam peccatum non fecit,
ut Augustinus dicit, in libro de natura et gratia. Ergo per
sanctificationem in utero non fuit libere mundata a fomite.
Sed contra est quod dicitur Cant. IV, tota pulchra es, amica
mea, et macula non est in te. Fomes autem ad maculam pertinet,
saltem carnis. Ergo in beata virgine fomes non fuit.
Respondeo dicendum quod circa hoc sunt diversae opiniones. Quidam
enim dixerunt quod in ipsa sanctificatione beatae virginis, qua fuit
sanctificata in utero, totaliter fuit ei fomes subtractus. Quidam
vero dicunt quod remansit fomes quantum ad hoc quod facit difficultatem
ad bonum, sublatus tamen fuit quantum ad hoc quod facit pronitatem ad
malum. Alii vero dicunt quod sublatus fuit fomes inquantum pertinet ad
corruptionem personae, prout impellit ad malum et difficultatem facit
ad bonum, remansit tamen inquantum pertinet ad corruptionem naturae,
prout scilicet est causa traducendi originale peccatum in prolem. Alii
vero dicunt quod in prima sanctificatione remansit fomes secundum
essentiam, sed ligatus fuit, in ipsa autem conceptione filii Dei fuit
totaliter sublatus. Ad horum autem intellectum, oportet considerare
quod fomes nihil aliud est quam inordinata concupiscentia sensibilis
appetitus, habitualis tamen, quia actualis concupiscentia est motus
peccati. Dicitur autem concupiscentia sensualitatis esse inordinata,
inquantum repugnat rationi, quod quidem fit inquantum inclinat ad
malum, vel difficultatem facit ad bonum. Et ideo ad ipsam rationem
fomitis pertinet quod inclinet ad malum, vel difficultatem facit in
bono. Unde ponere quod remanserit fomes in beata virgine non inclinans
ad malum, est ponere duo opposita. Similiter etiam videtur
oppositionem implicare quod remanserit fomes inquantum pertinet ad
corruptionem naturae, non autem inquantum pertinet ad corruptionem
personae. Nam secundum Augustinum, in libro de nuptiis et
concupiscentia, libido est quae peccatum originale transmittit in
prolem. Libido autem importat inordinatam concupiscentiam, quae non
totaliter subditur rationi. Et ideo, si totaliter fomes subtraheretur
inquantum pertinet ad corruptionem personae, non posset remanere
inquantum pertinet ad corruptionem naturae. Restat igitur ut dicamus
quod vel totaliter fomes fuerit ab ea sublatus per primam
sanctificationem, vel quod fuerit ligatus. Posset tamen intelligi
quod totaliter fuit sublatus fomes hoc modo, quod praestitum fuerit
beatae virgini, ex abundantia gratiae descendentis in ipsam, ut talis
esset dispositio virium animae in ipsa quod inferiores vires nunquam
moverentur sine arbitrio rationis, sicut dictum est, fuisse in
Christo, quem constat peccati fomitem non habuisse; et sicut fuit in
Adam ante peccatum per originalem iustitiam; ita quod, quantum ad
hoc, gratia sanctificationis in virgine habuit vim originalis
iustitiae. Et quamvis haec positio ad dignitatem virginis matris
pertinere videatur, derogat tamen in aliquo dignitati Christi, absque
cuius virtute nullus a prima damnatione liberatus est. Et quamvis per
fidem Christi aliqui ante Christi incarnationem sint secundum spiritum
ab illa damnatione liberati, tamen quod secundum carnem aliquis ab illa
damnatione liberetur, non videtur fieri debuisse nisi post
incarnationem eius in qua primo debuit immunitas damnationis apparere.
Et ideo, sicut ante immortalitatem carnis Christi resurgentis nullus
adeptus fuit carnis immortalitatem, ita inconveniens etiam videtur
dicere quod ante carnem Christi, in qua nullum fuit peccatum, caro
virginis matris eius, vel cuiuscumque alterius, fuerit absque fomite,
qui dicitur lex carnis, sive membrorum. Et ideo melius videtur
dicendum quod per sanctificationem in utero non fuit sublatus virgini
fomes secundum essentiam, sed remansit ligatus, non quidem per actum
rationis suae, sicut in viris sanctis, quia non statim habuit usum
liberi arbitrii adhuc in ventre matris existens, hoc enim speciale
privilegium Christi fuit; sed per gratiam abundantem quam in
sanctificatione recepit, et etiam perfectius per divinam providentiam
sensualitatem eius ab omni inordinato motu prohibentem. Postmodum
vero, in ipsa conceptione carnis Christi, in qua primo debuit
refulgere peccati immunitas, credendum est quod ex prole redundaverit
in matrem totaliter a fomite subtractio. Et hoc significatur Ezech.
XLIII, ubi dicitur, ecce, gloria Dei Israel ingrediebatur per
viam Orientalem, idest per beatam virginem, et terra, idest caro
ipsius, splendebat a maiestate eius, scilicet Christi.
Ad primum ergo dicendum quod mors et huiusmodi poenalitates de se non
inclinant ad peccatum. Unde etiam Christus, licet assumpserit
huiusmodi poenalitates, fomitem tamen non assumpsit. Unde etiam in
beata virgine, ut filio conformaretur, de cuius plenitudine gratiam
accipiebat, primo quidem fuit ligatus fomes, et postea sublatus, non
autem fuit liberata a morte et aliis huiusmodi poenalitatibus.
Ad secundum dicendum quod infirmitas carnis ad fomitem pertinens est
quidem in sanctis viris perfectae virtutis occasio, non tamen causa
sine qua perfectio haberi non possit. Sufficit autem in beata virgine
ponere perfectam virtutem et abundantiam gratiae, nec in ea oportet
ponere omnem occasionem perfectionis.
Ad tertium dicendum quod spiritus sanctus in beata virgine duplicem
purgationem fecit. Unam quidem quasi praeparatoriam ad Christi
conceptionem, quae non fuit ab aliqua impuritate culpae vel fomitis,
sed mentem eius magis in unum colligens et a multitudine sustollens.
Nam et Angeli purgari dicuntur, in quibus nulla impuritas invenitur,
ut Dionysius dicit, VI cap. Eccles. Hier. Aliam vero
purgationem operatus est in ea spiritus sanctus mediante conceptione
Christi, quae fuit opus spiritus sancti. Et secundum hoc potest dici
quod purgavit eam totaliter a fomite.
|
|