|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per sanctificationem in
utero non fuerit beata virgo praeservata ab omni peccato actuali.
Quia, ut dictum est, post primam sanctificationem fomes peccati
remansit in virgine. Motus autem fomitis, etiam si rationem
praeveniat, est peccatum veniale, licet levissimum, ut Augustinus
dicit, in libro de Trin. Ergo in beata virgine fuit aliquod peccatum
veniale.
2. Praeterea, super illud Luc. II, tuam ipsius animam
pertransibit gladius, dicit Augustinus, in libro de quaest. novi et
veteris Test., quod beata virgo in morte domini stupore quodam
dubitavit. Sed dubitare de fide est peccatum. Ergo beata virgo non
fuit praeservata immunis ab omni peccato.
3. Praeterea, Chrysostomus, super Matth., exponens illud, ecce
mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te, dicit, manifestum
est quoniam solum ex vana gloria hoc faciebant. Et Ioan. II,
super illud, vinum non habent, dicit idem Chrysostomus quod volebat
illis ponere gratiam, et seipsam clariorem facere per filium; et
fortassis quid humanum patiebatur, quemadmodum et fratres eius
dicentes. Manifesta teipsum mundo. Et post pauca subdit, nondum
enim quam oportebat de eo opinionem habebat. Quod totum constat esse
peccatum. Ergo beata virgo non fuit praeservata immunis ab omni
peccato.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de natura et gratia,
de sancta virgine Maria, propter honorem Christi, nullam prorsus,
cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem. Inde enim scimus
quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum ex omni parte
peccatum, quod concipere et parere meruit eum quem constat nullum
habuisse peccatum.
Respondeo dicendum quod illos quos Deus ad aliquid eligit, ita
praeparat et disponit ut ad id ad quod eliguntur inveniantur idonei,
secundum illud II Cor. III, idoneos nos fecit ministros novi
testamenti. Beata autem virgo fuit electa divinitus ut esset mater
Dei. Et ideo non est dubitandum quod Deus per suam gratiam eam ad
hoc idoneam reddidit, secundum quod Angelus ad eam dicit, invenisti
gratiam apud Deum, ecce, concipies, et cetera. Non autem fuisset
idonea mater Dei, si peccasset aliquando. Tum quia honor parentum
redundat in prolem, secundum illud Prov. XVII, gloria filiorum
patres eorum. Unde et, per oppositum, ignominia matris ad filium
redundasset. Tum etiam quia singularem affinitatem habuit ad
Christum, qui ab ea carnem accepit. Dicitur autem II Cor. VI,
quae conventio Christi ad Belial? Tum etiam quia singulari modo Dei
filius, qui est Dei sapientia, in ipsa habitavit, non solum in
anima, sed in utero. Dicitur autem Sap. I, in malevolam animam
non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et
ideo simpliciter fatendum est quod beata virgo nullum actuale peccatum
commisit, nec mortale nec veniale, ut sic impleatur quod dicitur
Cant. IV, tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te,
et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod in beata virgine, post sanctificationem
in utero, remansit quidem fomes, sed ligatus, ne scilicet prorumperet
in aliquem motum inordinatum, qui rationem praeveniret. Et licet ad
hoc operaretur gratia sanctificationis, non tamen ad hoc sufficiebat,
alioquin, virtute illius gratiae hoc ei fuisset praestitum ut nullus
motus posset esse in sensualitate eius non ratione praeventus, et sic
fomitem non habuisset, quod est contra supra dicta. Unde oportet
dicere quod complementum illius ligationis fuit ex divina providentia,
quae non permittebat aliquem motum inordinatum ex fomite provenire.
Ad secundum dicendum quod illud verbum Simeonis Origenes, et quidam
alii doctores, exponunt de dolore quem passa est in Christi passione.
Ambrosius autem per gladium dicit significari prudentiam Mariae, non
ignaram mysterii caelestis. Vivum enim est verbum Dei et validum,
acutius omni gladio ancipiti. Quidam vero gladium dubitationem
intelligunt. Quae tamen non est intelligenda dubitatio infidelitatis,
sed admirationis et discussionis. Dicit enim Basilius, in epistola
ad optimum, quod beata virgo, assistens cruci et aspiciens singula,
post testimonium Gabrielis, post ineffabilem divinae conceptionis
notitiam, post ingentem miraculorum ostensionem, animo fluctuabat, ex
una scilicet parte videns eum pati abiecta, et ex alia parte
considerans eius mirifica.
Ad tertium dicendum quod in verbis illis Chrysostomus excessit.
Possunt tamen exponi ut intelligatur in ea dominum cohibuisse, non
inordinatum inanis gloriae motum quantum ad ipsam, sed id quod ab aliis
posset existimari.
|
|