|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod beata virgo per
sanctificationem in utero non obtinuerit gratiae plenitudinem, sive
perfectionem. Hoc enim videtur pertinere ad privilegium Christi,
secundum illud Ioan. I, vidimus eum, quasi unigenitum a patre,
plenum gratiae et veritatis. Sed ea quae sunt propria Christi, non
sunt alteri attribuenda. Ergo beata virgo plenitudinem gratiarum non
accepit in sanctificatione.
2. Praeterea, ei quod est plenum et perfectum, non restat aliquid
addendum, quia perfectum est cui nihil deest, ut dicitur in III
Physic. Sed beata virgo postmodum additionem gratiae suscepit,
quando Christum concepit, dictum est enim ei, Luc. I, spiritus
sanctus superveniet in te. Et iterum, quando in gloriam est
assumpta. Ergo videtur quod non habuerit in sua prima sanctificatione
plenitudinem gratiarum.
3. Praeterea, Deus non facit aliquid frustra, ut dicitur in I de
coelo et mundo. Frustra autem habuisset quasdam gratias, cum earum
usum nunquam exercuerit, non enim legitur eam docuisse, quod est actus
sapientiae; aut miracula fecisse, quod est actus gratiae gratis
datae. Non ergo habuit plenitudinem gratiarum.
Sed contra est quod Angelus ad eam dixit, ave, gratia plena. Quod
exponens Hieronymus, in sermone de assumptione, dicit, bene, gratia
plena, quia ceteris per partes praestatur; Mariae vero se totam simul
infudit gratiae plenitudo.
Respondeo dicendum quod, quanto aliquid magis appropinquat principio
in quolibet genere, tanto magis participat effectum illius principii,
unde dicit Dionysius, IV cap. Cael. Hier., quod Angeli, qui
sunt Deo propinquiores, magis participant de bonitatibus divinis quam
homines. Christus autem est principium gratiae, secundum divinitatem
quidem auctoritative, secundum humanitatem vero instrumentaliter, unde
et Ioan. I dicitur, gratia et veritas per Iesum Christum facta
est. Beata autem virgo Maria propinquissima Christo fuit secundum
humanitatem, quia ex ea accepit humanam naturam. Et ideo prae ceteris
maiorem debuit a Christo plenitudinem gratiae obtinere.
Ad primum ergo dicendum quod unicuique a Deo datur gratia secundum hoc
ad quod eligitur. Et quia Christus, inquantum est homo, ad hoc fuit
praedestinatus et electus ut esset praedestinatus filius Dei in virtute
sanctificationis, hoc fuit proprium sibi, ut haberet talem
plenitudinem gratiae quod redundaret in omnes, secundum quod dicitur
Ioan. I, de plenitudine eius nos omnes accepimus. Sed beata virgo
Maria tantam gratiae obtinuit plenitudinem ut esset propinquissima
auctori gratiae, ita quod eum qui est plenus omni gratia, in se
reciperet; et, eum pariendo, quodammodo gratiam ad omnes derivaret.
Ad secundum dicendum quod in rebus naturalibus primo quidem est
perfectio dispositionis, puta cum materia est perfecte ad formam
disposita. Secundo autem est perfectio formae, quae est potior, nam
et ipse calor est perfectior qui provenit ex forma ignis, quam ille qui
ad formam ignis disponebat. Tertio autem est perfectio finis, sicut
cum ignis habet perfectissime suas qualitates, cum ad locum suum
pervenerit. Et similiter in beata virgine fuit triplex perfectio
gratiae. Prima quidem quasi dispositiva, per quam reddebatur idonea
ad hoc quod esset mater Christi, et haec fuit perfectio
sanctificationis. Secunda autem perfectio gratiae fuit in beata
virgine ex praesentia filii Dei in eius utero incarnati. Tertia autem
perfectio est finis, quam habet in gloria. Quod autem secunda
perfectio sit potior quam prima, et tertia quam secunda, patet
quidem, uno modo, per liberationem a malo. Nam primo, in sua
sanctificatione fuit liberata a culpa originali; secundo, in
conceptione filii Dei fuit totaliter mundata a fomite; tertio vero,
in sui glorificatione fuit liberata etiam ab omni miseria. Alio modo,
per ordinem ad bonum. Nam primo, in sua sanctificatione adepta est
gratiam inclinantem eam ad bonum; in conceptione autem filii Dei
consummata est ei gratia confirmans eam in bono; in sui vero
glorificatione consummata est eius gratia perficiens eam in fruitione
omnis boni.
Ad tertium dicendum quod non est dubitandum quin beata virgo acceperit
excellenter et donum sapientiae, et gratiam virtutum, et etiam gratiam
prophetiae, sicut habuit Christus. Non tamen accepit ut haberet
omnes usus harum et similium gratiarum, sicut habuit Christus, sed
secundum quod conveniebat conditioni ipsius. Habuit enim usum
sapientiae in contemplando, secundum illud Luc. II, Maria autem
conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Non autem
habuit usum sapientiae quantum ad docendum, eo quod hoc non conveniebat
sexui muliebri, secundum illud I Tim. II, docere autem mulieri
non permitto. Miraculorum autem usus sibi non competebat dum viveret,
quia tunc temporis confirmanda erat doctrina Christi miraculis; et
ideo soli Christo et eius discipulis, qui erant baiuli doctrinae
Christi, conveniebat miracula facere. Propter quod etiam de Ioanne
Baptista dicitur, Ioan. X, quod signum fecit nullum, ut scilicet
omnes in Christo intenderent. Usum autem prophetiae habuit, ut patet
in cantico quod fecit, magnificat anima mea dominum.
|
|