|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sanctificari in utero,
post Christum, proprium fuerit beatae virginis. Dictum est enim quod
propter hoc beata virgo in utero fuit sanctificata, ut redderetur
idonea ad hoc ut esset mater Dei. Sed hoc est proprium sibi. Ergo
ipsa sola fuit sanctificata in utero.
2. Praeterea, aliqui videntur propinquius accessisse ad Christum
quam Ieremias et Ioannes Baptista, qui dicuntur sanctificati in
utero. Nam Christus specialiter dicitur filius David et Abraham,
propter promissionem eis specialiter factam de Christo. Isaias etiam
expressissime de Christo prophetavit. Apostoli etiam cum ipso
Christo conversati sunt. Nec tamen leguntur sanctificati in utero.
Ergo etiam neque Ieremiae et Ioanni Baptistae convenit sanctificari
in utero.
3. Praeterea, Iob de seipso dicit, Iob XXXI, ab infantia
crevit mecum miseratio, et de utero egressa est mecum. Et tamen
propter hoc non dicimus eum sanctificatum in utero. Ergo etiam neque
Ioannem Baptistam et Ieremiam cogimur dicere sanctificatos in utero.
Sed contra est quod de Ieremia dicitur, Ierem. I, antequam exires
de ventre, sanctificavi te. Et de Ioanne Baptista dicitur, Luc.
I, spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae.
Respondeo dicendum quod Augustinus, in epistola ad Dardanum, dubie
videtur loqui de horum sanctificatione in utero. Potuit enim
exsultatio Ioannis in utero, ut ipse dicit, esse significatio rei
tantae, scilicet quod mulier esset mater Dei, a maioribus
cognoscendae, non a parvulo cognitae. Unde in Evangelio non
dicitur, credidit infans in utero eius, sed, exsultavit, videmus
autem exsultationem non solum parvulorum, sed etiam pecorum esse. Sed
haec inusitata extitit, quia in utero. Et ideo, sicut solent
miracula fieri, facta est divinitus in infante, non humanitus ab
infante. Quamquam, etiam si usque adeo est in illo puero acceleratus
usus rationis et voluntatis ut intra viscera materna iam posset
agnoscere, credere et consentire, ad quod in aliis parvulis aetas
expectatur ut possint, et hoc in miraculis habendum puto divinae
potentiae. Sed quia expresse in Evangelio dicitur quod spiritu sancto
replebitur adhuc ex utero matris suae; et de Ieremia expresse
dicitur, antequam exires de vulva, sanctificavi te; asserendum
videtur eos sanctificatos in utero, quamvis in utero usum liberi
arbitrii non habuerunt (de quo Augustinus quaestionem movet); sicut
etiam pueri qui sanctificantur per Baptismum, non statim habent usum
liberi arbitrii. Nec est credendum aliquos alios sanctificatos esse in
utero, de quibus Scriptura mentionem non facit. Quia huiusmodi
privilegia gratiae, quae dantur aliquibus praeter legem communem,
ordinantur ad utilitatem aliorum, secundum illud I Cor. XII,
unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, quae nulla
proveniret ex sanctificatione aliquorum in utero, nisi Ecclesiae
innotesceret. Et quamvis iudiciorum Dei non possit ratio assignari,
quare scilicet huic et non alii hoc munus gratiae conferat, conveniens
tamen videtur fuisse utrumque istorum sanctificari in utero, ad
praefigurandam sanctificationem per Christum fiendam. Primo quidem,
per eius passionem, secundum illud Heb. ult., Iesus, ut
sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Quam quidem passionem Ieremias verbis et mysteriis apertissime
praenuntiavit, et suis passionibus expressissime praefiguravit.
Secundo, per Baptismum, I Cor. VI, sed abluti estis, sed
sanctificati estis. Ad quem quidem Baptismum Ioannes suo Baptismo
homines praeparavit.
Ad primum ergo dicendum quod beata virgo, quae fuit a Deo electa in
matrem, ampliorem sanctificationis gratiam obtinuit quam Ioannes
Baptista et Ieremias, qui sunt electi ut speciales praefiguratores
sanctificationis Christi. Cuius signum est quod beatae virgini
praestitum est ut de cetero non peccaret mortaliter nec venialiter,
aliis autem sanctificatis creditur praestitum esse ut de cetero non
peccarent mortaliter, divina eos gratia protegente.
Ad secundum dicendum quod quantum ad alia potuerunt sancti esse
Christo coniunctiores quam Ieremias et Ioannes Baptista. Qui tamen
fuerunt ei coniunctissimi quantum ad expressam figuram sanctificationis
ipsius, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod miseratio de qua Iob loquitur, non
significat virtutem infusam, sed quandam inclinationem naturalem ad
actum huius virtutis.
|
|