|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod mater Dei non fuerit
virgo in concipiendo Christum. Nulla enim proles quae habet patrem et
matrem, ex virgine matre concipitur. Sed Christus non solum dicitur
habere matrem, sed etiam patrem, dicitur enim Luc. II, erant
pater et mater eius mirantes super his quae dicebantur de illo. Et
infra eodem dicit, ecce, ego et pater tuus dolentes quaerebamus te.
Ergo Christus non est conceptus ex virgine matre.
2. Praeterea, Matth. I probatur quod Christus fuerit filius
Abrahae et David, per hoc quod Ioseph ex David descendit. Quae
quidem probatio nulla videtur esse si Ioseph pater Christi non
fuisset. Ergo videtur quod mater Christi eum ex semine Ioseph
conceperit. Et ita non videtur fuisse virgo in concipiendo.
3. Praeterea, dicitur Galat. IV, misit Deus filium suum factum
ex muliere. Mulier autem, consueto modo loquendi, dicitur quae est
viro cognita. Ergo Christus non fuit conceptus ex virgine matre.
4. Praeterea, eorum quae sunt eiusdem speciei, est idem modus
generationis, quia generatio recipit speciem a termino, sicut et
ceteri motus. Sed Christus fuit eiusdem speciei cum aliis hominibus,
secundum illud Philipp. II, in similitudinem hominum factus, et
habitu inventus ut homo. Cum ergo alii homines generentur ex
commixtione maris et feminae, videtur quod etiam Christus simili modo
fuerit generatus. Et ita non videtur fuisse conceptus ex virgine
matre.
5. Praeterea, quaelibet forma naturalis habet materiam sibi
determinatam, extra quam esse non potest. Materia autem formae
humanae videtur esse semen maris et feminae. Si ergo corpus Christi
non fuerit conceptum ex semine maris et feminae, non vere fuisset
corpus humanum, quod est inconveniens. Videtur igitur non fuisse
conceptus ex virgine matre.
Sed contra est quod dicitur Isaiae VII, ecce, virgo concipiet.
Respondeo dicendum quod simpliciter confitendum est matrem Christi
virginem concepisse, contrarium enim pertinet ad haeresim Ebionitarum
et Cerinthi, qui Christum purum hominem arbitrantur, et de utroque
sexu eum natum putaverunt. Quod Christus sit conceptus ex virgine,
conveniens est propter quatuor. Primo, propter mittentis patris
dignitatem conservandam. Cum enim Christus sit verus et naturalis
Dei filius, non fuit conveniens quod alium patrem haberet quam Deum,
ne Dei dignitas transferretur ad alium. Secundo, hoc fuit conveniens
proprietati ipsius filii, qui mittitur. Qui quidem est verbum Dei.
Verbum autem absque omni corruptione cordis concipitur, quinimmo
cordis corruptio perfecti verbi conceptionem non patitur. Quia igitur
caro sic fuit a verbo Dei assumpta ut esset caro verbi Dei,
conveniens fuit quod etiam ipsa sine corruptione matris conciperetur.
Tertio, hoc fuit conveniens dignitati humanitatis Christi, in qua
locum peccatum habere non debuit, per quam peccatum mundi tollebatur,
secundum illud Ioan. I, ecce, agnus Dei, scilicet innocens, qui
tollit peccatum mundi. Non poterat autem esse quod in natura iam
corrupta ex concubitu caro nasceretur sine infectione originalis
peccati. Unde Augustinus dicit, in libro de nuptiis et
concupiscentia, solus nuptialis concubitus ibi non fuit, scilicet in
matrimonio Mariae et Ioseph, quia in carne peccati fieri non poterat
sine ulla carnis concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine qua
concipi voluit qui futurus erat sine peccato. Quarto, propter ipsum
finem incarnationis Christi, qui ad hoc fuit ut homines renascerentur
in filios Dei, non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed
ex Deo, idest ex Dei virtute. Cuius rei exemplar apparere debuit in
ipsa conceptione Christi. Unde Augustinus, in libro de sancta
virginitate, oportebat caput nostrum, insigni miraculo, secundum
corpus nasci de virgine, ut significaret membra sua de virgine
Ecclesia secundum spiritum nascitura.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Beda dicit, super Luc., pater
salvatoris appellatur Ioseph, non quod vere, iuxta Photinianos,
pater fuerit ei, sed quod, ad famam Mariae conservandam, pater sit
ab hominibus existimatus. Unde et Luc. III dicitur, ut
putabatur, filius Ioseph. Vel, sicut Augustinus dicit, in libro
de bono coniugali, eo modo pater Christi dicitur Ioseph quo et vir
Mariae intelligitur, sine commixtione carnis, ipsa copulatione
coniugii, multo videlicet coniunctius quam si esset aliunde adoptatus.
Neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi quia
non eum concumbendo genuerat, quandoquidem pater esset etiam ei quem,
non ex sua coniuge procreatum, aliunde adoptasset.
Ad secundum dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, super Matth.,
cum Ioseph non sit pater domini salvatoris, ordo generationis eius
usque ad Ioseph deducitur, primo quidem, quia non est consuetudinis
Scripturarum ut mulierum in generationibus ordo texatur. Deinde, ex
una tribu fuit Maria et Ioseph. Unde ex lege eam accipere cogebatur
ut propinquam. Et, ut Augustinus dicit, in libro de nuptiis et
concupiscentia, fuit generationum series usque ad Ioseph perducenda,
ne in illo coniugio virili sexui, utique potiori, fieret iniuria, cum
veritati nihil deperiret, quia ex semine David et Ioseph erat et
Maria.
Ad tertium dicendum quod, sicut Glossa dicit ibidem, mulierem pro
femina posuit, more locutionis Hebraeorum. Usus enim Hebraeae
locutionis mulieres dicit, non virginitate corruptas, sed feminas.
Ad quartum dicendum quod ratio illa habet locum in his quae procedunt
in esse per viam naturae, eo quod natura, sicut est determinata ad
unum effectum, ita est etiam determinata ad unum modum producendi
illum. Sed cum virtus supernaturalis divina possit in infinita, sicut
non est determinata ad unum effectum, ita non est determinata ad modum
producendi quemcumque effectum. Et ideo, sicut virtute divina fieri
potuit ut primus homo de limo terrae formaretur, ita etiam fieri potuit
ut divina virtute corpus Christi formaretur de virgine absque virili
semine.
Ad quintum dicendum quod, secundum philosophum, in libro de
Generat. Animal., semen maris non est sicut materia in conceptione
animalis, sed solum sicut agens, sola autem femina materiam
subministrat in conceptu. Unde per hoc quod semen maris defuit in
conceptione corporis Christi, non sequitur quod defuerit ei debita
materia. Si tamen semen maris esset materia fetus concepti in
animalibus, manifestum tamen est quod non est materia permanens in
eadem forma, sed materia transmutata. Et quamvis virtus naturalis non
possit transmutare ad certam formam nisi determinatam materiam, virtus
tamen divina, quae est infinita, potest transmutare omnem materiam in
quamcumque formam. Unde, sicut transmutavit limum terrae in corpus
Adae, ita in corpus Christi transmutare potuit materiam a matre
ministratam, etiam si non esset sufficiens materia ad naturalem
conceptum.
|
|