|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mater Christi non
fuerit virgo in partu. Dicit enim Ambrosius, super Luc., qui
vulvam sanctificavit alienam ut nasceretur propheta, hic est qui
aperuit matris suae vulvam ut immaculatus exiret. Sed apertio vulvae
virginitatem excludit. Ergo mater Christi non fuit virgo in partu.
2. Praeterea, nihil in mysterio Christi esse debuit per quod corpus
eius phantasticum appareret. Sed hoc non videtur vero corpori, sed
phantastico convenire, ut possit per clausa transire, eo quod duo
corpora simul esse non possunt. Non igitur debuit ex matris utero
clauso corpus Christi prodire. Et ita non decuit quod esset virgo in
partu.
3. Praeterea, sicut Gregorius dicit, in homilia octavarum
Paschae, per hoc quod, ianuis clausis, ad discipulos post
resurrectionem intravit dominus, ostendit corpus suum esse eiusdem
naturae et alterius gloriae, et sic per clausa transire videtur ad
gloriam corporis pertinere. Sed corpus Christi in sua conceptione non
fuit gloriosum, sed passibile, habens similitudinem carnis peccati,
ut apostolus dicit, Rom. VIII. Non ergo exivit per virginis
uterum clausum.
Sed contra est quod in quodam sermone Ephesini Concilii dicitur,
natura post partum nescit ulterius virginem. Gratia vero et parientem
ostendit, et matrem fecit, et virginitati non nocuit. Fuit ergo
mater Christi virgo etiam in partu.
Respondeo dicendum quod absque omni dubio asserendum est matrem
Christi etiam in partu virginem fuisse, nam propheta non solum dicit,
ecce, virgo concipiet; sed addit, et pariet filium. Et hoc quidem
conveniens fuit propter tria. Primo quidem, quia hoc competebat
proprietati eius qui nascebatur, quod est verbum Dei. Nam verbum non
solum in corde absque corruptione concipitur, sed etiam absque
corruptione ex corde procedit. Unde, ut ostenderetur quod illud
corpus esset ipsius verbi Dei, conveniens fuit ut de incorrupto
virginis utero nasceretur. Unde in sermone quodam Ephesini Concilii
legitur, quae parit carnem puram, a virginitate cessat. Sed quia
natum est carne verbum, Deus custodit virginitatem, seipsum ostendens
per hoc verbum. Neque enim nostrum verbum, cum paritur, corrumpit
mentem, neque Deus verbum substantiale, partum eligens, peremit
virginitatem. Secundo, hoc est conveniens quantum ad effectum
incarnationis Christi. Nam ad hoc venit ut nostram corruptionem
tolleret. Unde non fuit conveniens ut virginitatem matris nascendo
corrumperet. Unde Augustinus dicit, in quodam sermone de nativitate
domini, fas non erat ut per eius adventum violaretur integritas, qui
venerat sanare corrupta. Tertio fuit conveniens, ne matris honorem
nascendo diminueret qui parentes praeceperat honorandos.
Ad primum ergo dicendum quod Ambrosius dicit hoc exponens illud quod
Evangelista de lege induxit, omne masculinum adaperiens vulvam sanctum
domino vocabitur. Quod quidem, ut Beda dicit, consuetae nativitatis
more loquitur, non quod dominus sacri ventris hospitium, quod
ingressus sanctificaverat, egressus devirginasse credendus sit. Unde
illa aperitio non significat reserationem claustri pudoris virginei,
sed solum exitum prolis de utero matris.
Ad secundum dicendum quod ita Christus voluit veritatem sui corporis
demonstrare quod etiam simul eius divinitas declararetur. Et ideo
permiscuit mira humilibus. Unde, ut corpus eius verum ostenderetur,
nascitur ex femina. Sed ut ostenderetur eius divinitas, nascitur ex
virgine, talis enim partus decet Deum, ut Ambrosius dicit, in hymno
nativitatis.
Ad tertium dicendum quod quidam dixerunt Christum in sua nativitate
dotem subtilitatis assumpsisse, quando exivit de clauso virginis
utero; et quando ambulavit siccis pedibus super mare, dicunt eum
assumpsisse dotem agilitatis. Sed hoc non convenit his quae supra
determinata sunt. Huiusmodi enim dotes corporis gloriosi proveniunt ex
redundantia gloriae animae ad corpus, ut infra dicetur, cum
tractabitur de corporibus gloriosis. Dictum est autem supra quod
Christus ante passionem permittebat carni suae agere et pati quae
propria, nec fiebat talis redundantia gloriae ab anima ad corpus. Et
ideo dicendum est quod omnia ista facta sunt miraculose per virtutem
divinam. Unde Augustinus, super Ioan., moli corporis ubi
divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe, non eis
apertis, intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata
permansit. Et Dionysius dicit, in quadam epistola, quod Christus
super hominem operabatur ea quae sunt hominis, et hoc monstrat virgo
supernaturaliter concipiens, et aqua instabilis terrenorum pedum
sustinens gravitatem.
|
|