|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod mater Christi non
permanserit virgo post partum. Dicitur enim Matth. I, antequam
convenirent Ioseph et Maria, inventa est in utero habens de spiritu
sancto. Non autem Evangelista hoc diceret, antequam convenirent,
nisi certus esset de conventuris, quia nemo dicit de non pransuro,
antequam pranderet. Ergo videtur quod beata virgo quandoque convenit
carnali copula cum Ioseph. Et ita non permansit virgo post partum.
2. Praeterea, ibidem subditur, ex verbis Angeli loquentis ad
Ioseph, ne timeas accipere Mariam coniugem tuam. Coniugium autem
consummatur per carnalem copulam. Ergo videtur quod quandoque carnalis
copula intervenit inter Mariam et Ioseph. Et ita videtur quod non
permansit virgo post partum.
3. Praeterea, ibidem post pauca subditur, et accepit coniugem
suam, et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum.
Hoc autem adverbium donec consuevit determinatum tempus signare, quo
completo, fiat id quod usque ad illud tempus non fiebat. Verbum autem
cognoscendi ibi ad coitum refertur, sicut et Gen. IV dicitur quod
Adam cognovit uxorem suam. Ergo videtur quod post partum beata virgo
fuit a Ioseph cognita. Ergo videtur quod non permanserit virgo post
partum.
4. Praeterea, primogenitus non potest dici nisi qui habeat fratres
subsequentes, unde Rom. VIII, quos praescivit, et
praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse
primogenitus in multis fratribus. Sed Evangelista nominat Christum
primogenitum matris eius. Ergo alios filios habuit post Christum.
Et ita videtur quod mater Christi non fuerit virgo post partum.
5. Praeterea, Ioan. II dicitur, post haec descendit Capharnaum
ipse, scilicet Christus, et mater et fratres eius. Sed fratres
dicuntur qui ex eodem parente geniti sunt. Ergo videtur quod beata
virgo habuerit alios filios post Christum.
6. Praeterea, Matth. XXVII dicitur, erant ibi, scilicet
iuxta crucem Christi, mulieres multae a longe, quae secutae erant
Iesum a Galilaea, ministrantes ei, inter quas erat Maria
Magdalene, et Maria Iacobi et Ioseph mater, et mater filiorum
Zebedaei. Videtur autem haec Maria quae hic dicitur Iacobi et
Ioseph mater, esse etiam mater Christi, dicitur enim Ioan. XIX
quod stabat iuxta crucem Iesu Maria, mater eius. Ergo videtur quod
mater Christi non permanserit virgo post partum.
Sed contra est quod dicitur Ezech. XLIV, porta haec clausa
erit, et non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam dominus
Deus Israel ingressus est per eam. Quod exponens Augustinus, in
quodam sermone, dicit, quid est porta in domo domini clausa, nisi
quod Maria semper erit intacta? Et quid est, homo non transibit per
eam, nisi quod Ioseph non cognoscet eam? Et quid est, dominus solus
intrat et egreditur per eam, nisi quod spiritus sanctus impraegnabit
eam, et Angelorum dominus nascetur per eam? Et quid est, clausa
erit in aeternum, nisi quod Maria virgo est ante partum, et virgo in
partu, et virgo post partum?
Respondeo dicendum quod absque omni dubio detestandus est error
Helvidii, qui dicere praesumpsit matrem Christi a Ioseph post partum
esse carnaliter cognitam, et alios filios genuisse. Hoc enim,
primo, derogat Christi perfectioni, qui, sicut secundum divinam
naturam unigenitus est patris, tanquam perfectus per omnia filius
eius, ita etiam decuit ut esset unigenitus matris, tanquam
perfectissimum germen eius. Secundo, hic error iniuriam facit
spiritui sancto, cuius sacrarium fuit uterus virginalis, in quo carnem
Christi formavit, unde non decebat ut de cetero violaretur per
commixtionem virilem. Tertio, hoc derogat dignitati et sanctitati
matris Dei, quae ingratissima videretur si tanto filio contenta non
esset; et si virginitatem, quae in ea miraculose conservata fuerat,
sponte perdere vellet per carnis concubitum. Quarto, etiam ipsi
Ioseph esset ad maximam praesumptionem imputandum, si eam quam,
revelante Angelo, de spiritu sancto Deum concepisse cognoverat,
polluere attentasset. Et ideo simpliciter est asserendum quod mater
Dei, sicut virgo concepit et virgo peperit, ita etiam virgo post
partum in sempiternum permanserit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, in libro
contra Helvidium, intelligendum est quod haec praepositio ante, licet
saepe consequentia indicet, tamen nonnunquam ea tantum quae prius
cogitabantur, ostendit, nec est necesse ut cogitata fiant, cum ideo
aliud intervenerit, ne ea quae cogitata sunt, fierent. Sicut, si
aliquis dicat, antequam in portu pranderem, navigavi, non
intelligitur quod in portu prandeat postquam navigaverit, sed quia
cogitabatur in portu pransurus. Et similiter Evangelista dicit,
antequam convenirent, inventa est Maria in utero habens de spiritu
sancto, non quia postea convenerint, sed quia, dum viderentur
conventuri, praevenit conceptio per spiritum sanctum, ex quo factum
est ut ulterius non convenirent.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
nuptiis et concupiscentia, coniux vocatur mater Dei ex prima
desponsationis fide, quam concubitu non cognoverat, nec fuerat
cogniturus. Ut enim Ambrosius dicit, super Luc., non virginitatis
ereptio, sed coniugii testificatio nuptiarum celebratio declaratur.
Ad tertium dicendum quod quidam dixerunt hoc non esse intelligendum de
cognitione carnis, sed de cognitione notitiae. Dicit enim
Chrysostomus quod non cognovit eam Ioseph, antequam pareret, cuius
fuerit dignitatis, sed, postquam peperit, tunc cognovit eam. Quia
per ipsius prolem speciosior et dignior facta fuerat quam totus mundus,
quia quem totus mundus capere non poterat, in angusto uteri sui sola
suscepit. Quidam vero hoc referunt ad notitiam visus. Sicut enim
Moysi cum Deo colloquentis glorificata est facies, ut non possent
intendere in eum filii Israel; sic Maria, claritate virtutis
altissimi obumbrata, cognosci non poterat a Ioseph, donec pareret.
Post partum autem a Ioseph agnita invenitur, specie faciei, non
tactu libidinis. Hieronymus autem concedit hoc esse intelligendum de
cognitione coitus. Sed dicit quod usque, vel donec, in Scripturis
dupliciter potest intelligi. Quandoque enim designat certum tempus,
secundum illud Galat. III, propter transgressionem lex posita
est, donec veniret semen cui promiserat. Quandoque vero signat
infinitum tempus, secundum illud Psalmi, oculi nostri ad dominum
Deum nostrum, donec misereatur nostri; ex quo non est intelligendum
quod post impetratam misericordiam oculi avertantur a Deo. Et
secundum hunc modum loquendi, significantur ea de quibus posset
dubitari si scripta non fuissent, cetera vero nostrae intelligentiae
derelinquuntur. Et secundum hoc, Evangelista dicit matrem Dei non
esse cognitam a viro usque ad partum, ut multo magis intelligamus
cognitam non fuisse post partum.
Ad quartum dicendum quod mos divinarum Scripturarum est ut
primogenitum vocent non solum eum quem fratres sequuntur, sed eum qui
primus natus sit. Alioquin, si non est primogenitus nisi quem
sequuntur fratres, tandiu secundum legem primogenita non debentur,
quandiu et alia fuerint procreata. Quod patet esse falsum, cum infra
unum mensem primogenita redimi mandentur secundum legem.
Ad quintum dicendum quod quidam, sicut dicit Hieronymus, super
Matth., de alia uxore Ioseph fratres domini suspicantur. Nos autem
fratres domini, non filios Ioseph, sed consobrinos salvatoris,
Mariae materterae filios intelligimus. Quatuor enim modis in
Scriptura fratres dicuntur, scilicet natura, gente, cognatione et
affectu. Unde fratres domini dicti sunt, non secundum naturam, quasi
ab eadem matre nati, sed secundum cognationem, quasi consanguinei eius
existentes. Ioseph autem, sicut Hieronymus dicit, contra
Helvidium, magis credendus est virgo permansisse, quia aliam uxorem
habuisse non scribitur, et fornicatio in sanctum virum non cadit.
Ad sextum dicendum quod Maria quae dicitur Iacobi et Ioseph mater,
non intelligitur esse mater domini, quae in Evangelio non consuevit
nominari nisi cum cognominatione huius dignitatis, quod sit mater
Iesu. Haec autem Maria intelligitur esse uxor Alphaei, cuius
filius est Iacobus minor, qui dictus est frater domini.
|
|