|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mater Dei virginitatem
non voverit. Dicitur enim Deut. VII, non erit apud te sterilis
utriusque sexus. Sterilitas autem sequitur virginitatem. Ergo
servatio virginitatis erat contra praeceptum veteris legis. Sed adhuc
lex vetus habebat statum antequam Christus nasceretur. Ergo non
potuit licite beata virgo virginitatem vovere pro tempore illo.
2. Praeterea, apostolus, I Cor. VII, dicit, de virginibus
autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do. Sed perfectio
consiliorum a Christo debuit inchoari, qui est finis legis, ut
apostolus dicit, Rom. X. Non ergo conveniens fuit quod virgo votum
virginitatis emitteret.
3. Praeterea, Glossa Hieronymi dicit, I Tim. V, quod
voventibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle nubere
damnabile est. Sed mater Christi nullum peccatum damnabile commisit,
ut supra habitum est. Cum ergo desponsata fuerit, ut habetur Luc.
I, videtur quod ipsa virginitatis votum non emiserit.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de sancta
virginitate, annuntianti Angelo Maria respondit, quomodo fiet
istud, quoniam virum non cognosco? Quod profecto non diceret, nisi
se virginem Deo ante vovisset.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est,
perfectionis opera magis sunt laudabilia si ex voto celebrantur.
Virginitas autem in matre Dei praecipue debuit pollere, ut ex supra
dictis rationibus patet. Et ideo conveniens fuit ut virginitas eius ex
voto esset Deo consecrata. Verum quia tempore legis oportebat
generationi insistere tam mulieres quam viros, quia secundum carnis
originem cultus Dei propagabatur antequam ex illo populo Christus
nasceretur, mater Dei non creditur, antequam desponsaretur Ioseph,
absolute virginitatem vovisse, licet eam in desiderio habuerit, super
hoc tamen voluntatem suam divino commisit arbitrio. Postmodum vero,
accepto sponso, secundum quod mores illius temporis exigebant, simul
cum eo votum virginitatis emisit.
Ad primum ergo dicendum quod, quia videbatur esse lege prohibitum non
dare operam ad relinquendum semen super terram, ideo non simpliciter
virginitatem vovit Dei genitrix, sed sub conditione, si Deo
placeret. Postquam autem ei innotuit hoc esse Deo acceptum, absolute
vovit, antequam ab Angelo annuntiaretur.
Ad secundum dicendum quod, sicut gratiae plenitudo perfecte quidem
fuit in Christo, et tamen aliqua eius inchoatio praecessit in matre;
ita etiam observatio consiliorum, quae per gratiam Dei fit, perfecte
quidem incoepit in Christo, sed aliquo modo fuit inchoata in virgine
matre eius.
Ad tertium dicendum quod verbum illud apostoli est intelligendum de
illis qui absolute castitatem vovent. Quod quidem mater Dei non fecit
antequam Ioseph desponsaretur. Sed post desponsationem, ex communi
voluntate, simul cum sponso suo votum virginitatis emisit.
|
|