|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuerit de
virgine desponsata nasci. Desponsatio enim ad carnalem copulam
ordinatur. Sed mater domini nunquam voluit carnali viri copula uti,
quia hoc derogaret virginitati mentis ipsius. Ergo non debuit esse
desponsata.
2. Praeterea, quod Christus ex virgine nasceretur, miraculum
fuit, unde Augustinus dicit, in epistola ad Volusianum, ipsa Dei
virtus per inviolata matris virginea viscera membra infantis eduxit,
quae per clausa ostia membra iuvenis introduxit. Huius si ratio
quaeritur, non erit mirabile, si exemplum poscitur, non erit
singulare. Sed miracula, quae fiunt ad confirmationem fidei, debent
esse manifesta. Cum igitur per desponsationem hoc miraculum fuerit
obumbratum, videtur non fuisse conveniens quod Christus de desponsata
nasceretur.
3. Praeterea, Ignatius martyr, ut dicit Hieronymus, super
Matth., hanc causam assignat desponsationis matris Dei, ut partus
eius celaretur Diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore
generatum. Quae quidem causa nulla esse videtur. Tum quia Diabolus
ea quae corporaliter fiunt perspicacitate sensus cognoscit. Tum quia
per multa evidentia signa postmodum Daemones aliqualiter Christum
cognoverunt, unde dicitur Marc. I, quod homo in spiritu immundo
exclamavit, dicens, quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti
perdere nos? Scio quia sis sanctus Dei. Non ergo videtur conveniens
fuisse quod mater Dei fuisset desponsata.
4. Praeterea, aliam rationem assignat Hieronymus, ne lapidaretur
mater Dei a Iudaeis sicut adultera. Haec autem ratio nulla esse
videtur, si enim non esset desponsata, non posset de adulterio
condemnari. Et ita non videtur rationabile fuisse quod Christus de
desponsata nasceretur.
Sed contra est quod dicitur Matth. I, cum esset desponsata mater
eius Maria Ioseph; et Luc. I, missus est Gabriel Angelus ad
Mariam, virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit Christum de desponsata virgine
nasci, tum propter ipsum; tum propter matrem; tum etiam propter nos.
Propter ipsum quidem Christum, quadruplici ratione. Primo quidem,
ne ab infidelibus tamquam illegitime natus abiiceretur. Unde
Ambrosius dicit, super Luc., quid Iudaeis, quid Herodi posset
adscribi, si natum viderentur ex adulterio persecuti? Secundo, ut
consueto modo eius genealogia per virum describeretur. Unde dicit
Ambrosius, super Luc., qui in saeculum venit, saeculi debuit more
describi. Viri autem persona quaeritur, qui in senatu et reliquis
curiis civitatum generis asserit dignitatem. Consuetudo etiam nos
instruit Scripturarum, quae semper viri originem quaerit. Tertio,
ad tutelam pueri nati, ne Diabolus contra eum vehementius nocumenta
procurasset. Et ideo Ignatius dicit ipsam fuisse desponsatam ut
partus eius Diabolo celaretur. Quarto, ut a Ioseph nutriretur.
Unde et pater eius dictus est, quasi nutritius. Fuit etiam
conveniens ex parte virginis. Primo quidem, quia per hoc redditur
immunis a poena, ne scilicet lapidaretur a Iudaeis tanquam adultera,
ut Hieronymus dicit. Secundo, ut per hoc ab infamia liberaretur.
Unde dicit Ambrosius super Luc., quod desponsata est ne temeratae
virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur
insigne praeferre. Tertio, ut ei a Ioseph ministerium exhiberetur,
ut Hieronymus dicit. Ex parte etiam nostra hoc fuit conveniens.
Primo quidem, quia testimonio Ioseph comprobatum est Christum ex
virgine natum. Unde Ambrosius dicit, super Luc., locupletior
testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et dolere iniuriam et
vindicare opprobrium si non agnosceret sacramentum. Secundo, quia
ipsa verba virginis magis credibilia redduntur, suam virginitatem
asserentis. Unde Ambrosius dicit, super Luc., fides Mariae
verbis magis asseritur, et mendacii causa removetur. Videtur enim
culpam obumbrare voluisse mendacio innupta praegnans, causam autem
mentiendi desponsata non habuit, cum coniugii praemium et gratia
nuptiarum partus sit feminarum. Quae quidem duo pertinent ad
firmitatem fidei nostrae. Tertio, ut tolleretur excusatio virginibus
quae, propter incautelam suam, non vitant infamiam. Unde Ambrosius
dicit, non decuit virginibus sinistra opinione viventibus velamen
excusationis relinqui, quod infamia mater quoque domini ureretur.
Quarto, quia per hoc significatur universa Ecclesia, quae, cum
virgo sit, desponsata tamen est uni viro Christo, ut Augustinus
dicit, in libro de sancta virginitate. Potest etiam quinta ratio esse
quia, quod mater domini fuit desponsata et virgo, in persona ipsius et
virginitas et matrimonium honoratur, contra haereticos alteri horum
detrahentes.
Ad primum ergo dicendum quod beata virgo mater Dei ex familiari
instinctu spiritus sancti credenda est desponsari voluisse, confidens
de divino auxilio quod nunquam ad carnalem copulam perveniret, hoc
tamen divino commisit arbitrio. Unde nullum passa est virginitatis
detrimentum.
Ad secundum dicendum quod, sicut Ambrosius dicit, super Luc.,
maluit dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare.
Sciebat enim teneram esse virginis verecundiam, et lubricam famam
pudoris, nec putavit ortus sui fidem matris iniuriis adstruendam.
Sciendum tamen quod miraculorum Dei quaedam sunt de quibus est fides,
sicut miraculum virginei partus, et resurrectionis domini, et etiam
sacramenti altaris. Et ideo dominus voluit ista occultiora esse, ut
fides eorum magis meritoria esset. Quaedam vero miracula sunt ad fidei
comprobationem. Et ista debent esse manifesta.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in III de
Trin., Diabolus multa potest virtute suae naturae, a quibus tamen
prohibetur virtute divina. Et hoc modo potest dici quod virtute suae
naturae Diabolus cognoscere poterat matrem Dei non fuisse corruptam,
sed virginem, prohibebatur tamen a Deo cognoscere modum partus
divini. Quod autem postmodum eum aliqualiter cognovit Diabolus esse
filium Dei, non obstat, quia iam tempus erat ut Christus suam
virtutem contra Diabolum ostenderet, et persecutionem ab eo concitatam
pateretur. Sed in infantia oportebat impediri malitiam Diaboli, ne
eum acrius persequeretur, quando Christus nec pati disposuerat, nec
virtutem suam ostendere, sed in omnibus aliis infantibus se similem
exhibebat. Unde Leo Papa, in sermone de Epiphania, dicit quod
magi invenerunt puerum Iesum quantitate parvum, alienae opis
indigentem, fandi impotentem, et in nullo ab humanae infantiae
generalitate discretum. Ambrosius tamen, super Luc., videtur magis
referre ad membra Diaboli. Praemissa enim hac ratione, scilicet de
fallendo principem mundi, subdit, sed tamen magis fefellit principes
saeculi. Daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit, at
vero qui saecularibus vanitatibus occupantur, scire divina non
possunt.
Ad quartum dicendum quod iudicio adulterorum lapidabatur secundum legem
non solum illa quae iam erat desponsata vel nupta, sed etiam illa quae
in domo patris custodiebatur ut virgo quandoque nuptura. Unde dicitur
Deut. XXII, si non est in puella inventa virginitas, lapidibus
obruent eam viri civitatis illius, et morietur, quia fecit nefas in
Israel, ut fornicaretur in domo patris sui. Vel potest dici,
secundum quosdam, quod beata virgo erat de stirpe sive parentela
Aaron, unde erat cognata Elisabeth, ut dicitur Luc. I. Virgo
autem de genere sacerdotali propter stuprum occidebatur, legitur enim
Levit. XXI, sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et
violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. Quidam referunt verbum
Hieronymi ad lapidationem infamiae.
|
|