|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inter Mariam et
Ioseph non fuerit verum matrimonium. Dicit enim Hieronymus, contra
Helvidium, quod Ioseph Mariae custos fuit, potius quam maritus
eius. Sed si fuisset verum matrimonium, vere Ioseph maritus eius
fuisset. Ergo videtur quod non fuerit verum matrimonium inter Mariam
et Ioseph.
2. Praeterea, super illud Matth. I, Iacob genuit Ioseph virum
Mariae, dicit Hieronymus, cum virum audieris, suspicio tibi non
subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis Scripturarum, quod
sponsi viri et sponsae vocantur uxores. Sed verum matrimonium non
efficitur ex sponsalibus, sed ex nuptiis. Ergo non fuit verum
matrimonium inter beatam virginem et Ioseph.
3. Praeterea, Matth. I dicitur, Ioseph, vir eius, cum esset
iustus, et nollet eam traducere, idest, in domum suam ad
cohabitationem assiduam, voluit eam occulte dimittere, idest, tempus
nuptiarum mutare, ut Remigius exponit. Ergo videtur quod, nondum
nuptiis celebratis, nondum esset verum matrimonium, praesertim cum,
post matrimonium contractum, non liceat alicui sponsam dimittere.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II de consensu
Evangelist., non est fas ut Ioseph ob hoc a coniugio Mariae
separandum Evangelista putaret (cum dixit Ioseph virum Mariae),
quod non ex eius concubitu, sed virgo peperit Christum. Hoc enim
exemplo manifeste insinuatur fidelibus coniugatis, etiam servata pari
consensu continentia, posse permanere vocarique coniugium, non
permixto corporis sexu.
Respondeo dicendum quod matrimonium sive coniugium dicitur verum ex hoc
quod suam perfectionem attingit. Duplex est autem rei perfectio,
prima et secunda. Prima quidem perfectio in ipsa forma rei consistit,
ex qua speciem sortitur, secunda vero perfectio consistit in operatione
rei, per quam res aliqualiter suum finem attingit. Forma autem
matrimonii consistit in quadam indivisibili coniunctione animorum, per
quam unus coniugum indivisibiliter alteri fidem servare tenetur. Finis
autem matrimonii est proles generanda et educanda, ad quorum primum
pervenitur per concubitum coniugalem; ad secundum, per alia opera viri
et uxoris, quibus sibi invicem obsequuntur ad prolem nutriendam. Sic
igitur dicendum est quod, quantum ad primam perfectionem, omnino verum
fuit matrimonium virginis matris Dei et Ioseph, quia uterque
consensit in copulam coniugalem; non autem expresse in copulam
carnalem, nisi sub conditione, si Deo placeret. Unde et Angelus
vocat Mariam coniugem Ioseph, dicens ad Ioseph, Matth. I, noli
timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod exponens Augustinus, in
libro de nuptiis et concupiscentia, dicit, coniux vocatur ex prima
desponsationis fide, quam concubitu nec cognoverat, nec fuerat
cogniturus. Quantum vero ad secundam perfectionem, quae est per actum
matrimonii, si hoc referatur ad carnalem concubitum, per quem proles
generatur, non fuit illud matrimonium consummatum. Unde Ambrosius
dicit, super Luc., non te moveat quod Mariam Scriptura coniugem
vocat. Non enim virginitatis ereptio, sed coniugii testificatio
nuptiarum celebratio declaratur. Habuit tamen illud matrimonium etiam
secundam perfectionem quantum ad prolis educationem. Unde Augustinus
dicit, in libro de nuptiis et concupiscentia, omne nuptiarum bonum
impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides et
sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum dominum Iesum; fidem, quia
nullum adulterium; sacramentum, quia nullum divortium. Solus ibi
nuptialis concubitus non fuit.
Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus accipit ibi maritum ab actu
matrimonii consummati.
Ad secundum dicendum quod nuptias Hieronymus vocat nuptialem
concubitum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth.,
beata virgo sic fuit desponsata Ioseph quod etiam esset domi habita.
Nam sicut in ea quae in domo viri concipit, intelligitur conceptio
maritalis, sic in ea quae extra domum concipit, est suspecta
coniunctio. Et ita non esset sufficienter provisum famae beatae
virginis per hoc quod fuit desponsata, nisi etiam fuisset domi habita.
Unde quod dicit, et nollet eam traducere, melius intelligitur,
idest, nollet eam diffamare in publicum, quam quod intelligatur de
traductione in domum. Unde et Evangelista subdit quod voluit occulte
dimittere eam. Quamvis tamen esset domi habita propter primam
desponsationis fidem, nondum tamen intervenerat solemnis celebratio
nuptiarum, propter quod etiam nondum carnaliter convenerant. Unde,
sicut Chrysostomus dicit, non dicit Evangelista, antequam duceretur
in domum sponsi, etenim intus erat in domo. Consuetudo enim erat
veteribus multoties in domo desponsatas habere. Et ideo etiam Angelus
dicit Ioseph, ne timeas accipere Mariam coniugem tuam, idest, ne
timeas nuptias eius solemniter celebrare. Licet alii dicant quod
nondum erat in domum introducta, sed solum desponsata. Primum tamen
magis consonat Evangelio.
|
|