|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod personae divinae non
conveniat assumere naturam creatam. Persona enim divina significat
aliquid maxime perfectum. Perfectum autem est cui non potest fieri
additio. Cum igitur assumere sit quasi ad se sumere, ita quod
assumptum addatur assumenti, videtur quod personae divinae non
conveniat assumere naturam creatam.
2. Praeterea, illud ad quod aliquid assumitur, communicatur
quodammodo ei quod in ipsum assumitur, sicut dignitas communicatur ei
qui in dignitatem assumitur. Sed de ratione personae est quod sit
incommunicabilis, ut in prima parte dictum est. Ergo personae divinae
non convenit assumere, quod est ad se sumere.
3. Praeterea, persona constituitur per naturam. Sed inconveniens
est quod constitutum assumat constituens, quia effectus non agit in
suam causam. Ergo personae non convenit assumere naturam.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum,
formam, idest naturam servi in suam accepit Deus ille, scilicet
unigenitus, personam. Sed Deus unigenitus est persona. Ergo
personae competit accipere naturam, quod est assumere.
Respondeo dicendum quod in verbo assumptionis duo importantur,
videlicet principium actus, et terminus, dicitur enim assumere quasi
ad se aliquid sumere. Huius autem assumptionis persona est et
principium et terminus. Principium quidem, quia personae proprie
competit agere, huiusmodi autem sumptio carnis per actionem divinam
facta est. Similiter etiam persona est huius sumptionis terminus,
quia, sicut supra dictum est, unio facta est in persona, non in
natura. Et sic patet quod propriissime competit personae assumere
naturam.
Ad primum ergo dicendum quod, cum persona divina sit infinita, non
potest ei fieri additio. Unde Cyrillus dicit, in epistola synodali
Ephesini Concilii, non secundum coappositionem coniunctionis
intelligimus modum. Sicut etiam in unione hominis ad Deum quae est
per gratiam adoptionis, non additur aliquid Deo, sed id quod divinum
est apponitur homini. Unde non Deus, sed homo perficitur.
Ad secundum dicendum quod persona dicitur incommunicabilis inquantum
non potest de pluribus suppositis praedicari. Nihil tamen prohibet
plura de persona praedicari. Unde non est contra rationem personae sic
communicari ut subsistat in pluribus naturis. Quia etiam in personam
creatam possunt plures naturae concurrere accidentaliter, sicut in
persona unius hominis invenitur quantitas et qualitas. Hoc autem est
proprium divinae personae, propter eius infinitatem, ut fiat in ea
concursus naturarum, non quidem accidentaliter, sed secundum
subsistentiam.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, natura humana non
constituit personam divinam simpliciter, sed constituit eam secundum
quod denominatur a tali natura. Non enim ex natura humana habet filius
Dei quod sit simpliciter, cum fuerit ab aeterno, sed solum quod sit
homo. Sed secundum naturam divinam constituitur persona divina
simpliciter. Unde persona divina non dicitur assumere divinam
naturam, sed humanam.
|
|