|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod naturae divinae non
conveniat assumere. Quia, sicut dictum est assumere dicitur quasi ad
se sumere. Sed natura divina non sumpsit ad se humanam naturam, quia
non est facta unio in natura, sed in persona, sicut supra dictum est.
Ergo naturae divinae non competit assumere naturam humanam.
2. Praeterea, natura divina communis est tribus personis. Si
igitur naturae convenit assumere, sequitur quod conveniat tribus
personis et ita pater assumpsit humanam naturam, sicut et filius.
Quod est erroneum.
3. Praeterea, assumere est agere. Agere autem convenit personae,
non naturae, quae magis significatur ut principium quo agens agit.
Ergo assumere non convenit naturae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum,
illa natura quae semper genita manet ex patre, idest, quae est per
generationem aeternam accepta a patre, naturam nostram sine peccato
suscepit.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in verbo assumptionis duo
significantur, scilicet principium actionis, et terminus eius. Esse
autem assumptionis principium convenit naturae divinae secundum
seipsam, quia eius virtute assumptio facta est. Sed esse terminum
assumptionis non convenit naturae divinae secundum seipsam, sed ratione
personae in qua consideratur. Et ideo primo quidem et propriissime
persona dicitur assumere, secundario autem potest dici quod etiam
natura assumit naturam ad sui personam. Et secundum etiam hunc modum
dicitur natura incarnata, non quasi sit in carnem conversa; sed quia
naturam carnis assumpsit. Unde dicit Damascenus, dicimus naturam
Dei incarnatam esse, secundum beatos Athanasium et Cyrillum.
Ad primum ergo dicendum quod ly se est reciprocum, et refert idem
suppositum. Natura autem divina non differt supposito a persona
verbi. Et ideo, inquantum natura divina sumit naturam humanam ad
personam verbi, dicitur eam ad se sumere. Sed quamvis pater assumat
naturam humanam ad personam verbi, non tamen propter hoc sumit eam ad
se, quia non est idem suppositum patris et verbi. Et ideo non potest
dici proprie quod pater assumat naturam humanam.
Ad secundum dicendum quod id quod convenit divinae naturae secundum
se, convenit tribus personis, sicut bonitas, sapientia et huiusmodi.
Sed assumere convenit ei ratione personae verbi, sicut dictum est.
Et ideo soli illi personae convenit.
Ad tertium dicendum quod, sicut in Deo idem est quod est et quo est,
ita etiam in eo idem est quod agit et quo agit, quia unumquodque agit
inquantum est ens. Unde natura divina et est id quo Deus agit, et
est ipse Deus agens.
|
|