|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, abstracta
personalitate per intellectum, natura non possit assumere. Dictum est
enim quod naturae convenit assumere ratione personae. Sed quod
convenit alicui ratione alicuius, remoto eo, non potest ei convenire,
sicut corpus, quod est visibile ratione coloris, sine colore videri
non potest. Ergo, abstracta personalitate per intellectum, natura
assumere non potest.
2. Praeterea, assumptio importat terminum unionis, ut dictum est.
Sed unio non potest fieri in natura, sed solum in persona. Ergo,
abstracta personalitate, natura divina non potest assumere.
3. Praeterea, in prima parte dictum est quod in divinis, abstracta
personalitate, nihil manet. Sed assumens est aliquid. Ergo,
abstracta personalitate, non potest divina natura assumere.
Sed contra est quod in divinis personalitas dicitur proprietas
personalis, quae est triplex, scilicet paternitas, processio et
filiatio, ut in prima parte dictum est. Sed, remotis his per
intellectum, adhuc remanet Dei omnipotentia, per quam est facta
incarnatio, sicut Angelus dixit, Luc. I, non erit impossibile
apud Deum omne verbum. Ergo videtur quod, etiam remota
personalitate, natura divina possit assumere.
Respondeo dicendum quod intellectus dupliciter se habet ad divina uno
modo, ut cognoscat Deum sicuti est. Et sic impossibile est quod
circumscribatur per intellectum aliquid a Deo quod aliud remaneat,
quia totum quod est in Deo est unum, salva distinctione personarum;
quarum tamen una tollitur, sublata alia, quia distinguuntur solum
relationibus, quas oportet esse simul. Alio modo se habet intellectus
ad divina, non quidem quasi cognoscens Deum ut est, sed per modum
suum, scilicet multipliciter et divisim id quod in Deo est unum. Et
per hunc modum potest intellectus noster intelligere bonitatem et
sapientiam divinam, et alia huiusmodi, quae dicuntur essentialia
attributa, non intellecta paternitate vel filiatione, quae dicuntur
personalitates. Et secundum hoc, abstracta personalitate per
intellectum, possumus adhuc intelligere naturam assumentem.
Ad primum ergo dicendum quod, quia in divinis idem est quo est et quod
est, quidquid eorum quae attribuuntur Deo in abstracto secundum se
consideretur, aliis circumscriptis, erit aliquid subsistens, et per
consequens persona, cum sit in natura intellectuali. Sicut igitur
nunc, positis proprietatibus personalibus in Deo, dicimus tres
personas, ita, exclusis per intellectum proprietatibus personalibus,
remanebit in consideratione nostra natura divina ut subsistens, et ut
persona. Et per hunc modum potest intelligi quod assumat naturam
humanam ratione suae subsistentiae vel personalitatis.
Ad secundum dicendum quod, etiam circumscriptis per intellectum
personalitatibus trium personarum, remanebit in intellectu una
personalitas Dei, ut Iudaei intelligunt, ad quam poterit terminari
assumptio, sicut nunc dicimus eam terminari ad personam verbi.
Ad tertium dicendum quod, abstracta personalitate per intellectum,
dicitur nihil remanere per modum resolutionis, quasi aliud sit quod
subiicitur relationi, et aliud ipsa relatio, quia quidquid
consideratur in Deo, consideratur ut suppositum subsistens. Potest
tamen aliquid eorum quae dicuntur de Deo intelligi sine alio, non per
modum resolutionis, sed per modum iam dictum.
|
|