|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod una persona non possit
assumere naturam creatam, alia non assumente. Indivisa enim sunt
opera Trinitatis, ut dicit Augustinus, in Enchirid., sicut enim
trium personarum est una essentia, ita una operatio. Sed assumere est
operatio quaedam. Ergo non potest convenire uni personae divinae quin
conveniat alii.
2. Praeterea, sicut dicimus personam filii incarnatam, ita et
naturam, tota enim divina natura in una suarum hypostasum incarnata
est, ut dicit Damascenus, in III libro. Sed natura communis est
tribus personis. Ergo et assumptio.
3. Praeterea, sicut humana natura in Christo assumpta est a Deo,
ita etiam et homines per gratiam assumuntur ab ipso, secundum illud
Rom. XIV, Deus illum assumpsit. Sed haec assumptio communiter
pertinet ad omnes personas. Ergo et prima.
Sed contra est quod Dionysius, II cap. de Div. Nom.,
incarnationis mysterium dicit pertinere ad discretam theologiam,
secundum quam scilicet aliquid distinctum dicitur de divinis personis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, assumptio duo importat,
scilicet actum assumentis, et terminum assumptionis. Actus autem
assumentis procedit ex divina virtute, quae communis est tribus
personis, sed terminus assumptionis est persona, sicut dictum est.
Et ideo id quod est actionis in assumptione, commune est tribus
personis, sed id quod pertinet ad rationem termini, convenit ita uni
personae quod non alii. Tres enim personae fecerunt ut humana natura
uniretur uni personae filii.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit ex parte operationis.
Et sequeretur conclusio si solam illam operationem importaret absque
termino, qui est persona.
Ad secundum dicendum quod natura dicitur incarnata, sicut et
assumens, ratione personae ad quam terminata est unio, sicut dictum
est, non autem prout est communis tribus personis. Dicitur autem tota
natura divina incarnata, non quia sit incarnata in omnibus personis,
sed quia nihil deest de perfectione divinae naturae personae
incarnatae.
Ad tertium dicendum quod assumptio quae fit per gratiam adoptionis,
terminatur ad quandam participationem divinae naturae secundum
assimilationem ad bonitatem illius, secundum illud II Pet. I, ut
divinae consortes naturae, et cetera. Et ideo huiusmodi assumptio
communis est tribus personis et ex parte principii et ex parte termini.
Sed assumptio quae est per gratiam unionis, est communis ex parte
principii, non autem ex parte termini, ut dictum est.
|
|