|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod nulla alia persona
divina potuit humanam naturam assumere, praeter personam filii. Per
huiusmodi enim assumptionem factum est quod Deus sit filius hominis.
Sed inconveniens esset quod esse filium conveniret patri vel spiritui
sancto, hoc enim vergeret in confusionem divinarum personarum. Ergo
pater et spiritus sanctus carnem assumere non possent.
2. Praeterea, per incarnationem divinam homines sunt assecuti
adoptionem filiorum, secundum illud Rom. VIII, non accepistis
spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis
filiorum. Sed filiatio adoptiva est participata similitudo filiationis
naturalis, quae non convenit nec patri nec spiritui sancto, unde
dicitur Rom. VIII, quos praescivit et praedestinavit conformes
fieri imaginis filii sui. Ergo videtur quod nulla alia persona potuit
incarnari praeter personam filii.
3. Praeterea, filius dicitur missus, et genitus nativitate
temporali, secundum quod incarnatus est. Sed patri non convenit
mitti, qui est innascibilis, ut in prima parte habitum est. Ergo
saltem persona patris non potuit incarnari.
Sed contra, quidquid potest filius, potest pater, alioquin, non
esset eadem potentia trium. Sed filius potuit incarnari. Ergo
similiter pater et spiritus sanctus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, assumptio duo importat,
scilicet ipsum actum assumentis, et terminum assumptionis. Principium
autem actus est virtus divina, terminus autem est persona. Virtus
autem divina communiter et indifferenter se habet ad omnes personas.
Eadem etiam est communis ratio personalitatis in tribus personis,
licet proprietates personales sint differentes. Quandocumque autem
virtus aliqua indifferenter se habet ad plura, potest ad quodlibet
eorum suam actionem terminare, sicut patet in potentiis rationalibus,
quae se habent ad opposita, quorum utrumque agere possunt. Sic ergo
divina virtus potuit naturam humanam unire vel personae patris vel
spiritus sancti, sicut univit eam personae filii. Et ideo dicendum
est quod pater vel spiritus sanctus potuit carnem assumere, sicut et
filius.
Ad primum ergo dicendum quod filiatio temporalis, qua Christus
dicitur filius hominis, non constituit personam ipsius, sicut filiatio
aeterna, sed est quiddam consequens nativitatem temporalem. Unde, si
per hunc modum nomen filiationis ad patrem vel spiritum sanctum
transferretur, nulla sequeretur confusio divinarum personarum.
Ad secundum dicendum quod filiatio adoptiva est quaedam participata
similitudo filiationis naturalis; sed fit in nobis appropriate a
patre, qui est principium naturalis filiationis; et per donum spiritus
sancti, qui est amor patris et filii; secundum illud Galat. IV,
misit Deus spiritum filii sui in corda nostra, clamantem, abba,
pater. Et ideo sicut, filio incarnato, adoptivam filiationem
accipimus ad similitudinem naturalis filiationis eius; ita, patre
incarnato, adoptivam filiationem reciperemus ab eo tanquam a principio
naturalis filiationis; et a spiritu sancto, tanquam a nexu communi
patris et filii.
Ad tertium dicendum quod patri convenit esse innascibilem secundum
nativitatem aeternam, quod non excluderet nativitas temporalis. Mitti
autem dicitur filius secundum incarnationem, eo quod est ab illo, sine
quo incarnatio non sufficeret ad rationem missionis.
|
|