|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod duae personae divinae non
possunt assumere unam et eandem numero naturam. Hoc enim supposito aut
essent unus homo, vel plures. Sed non plures, sicut enim una natura
divina in pluribus personis non patitur esse plures deos, ita una
humana natura in pluribus personis non patitur esse plures homines.
Similiter etiam non possent esse unus homo, quia unus homo est iste
homo, qui demonstrat unam personam; et sic tolleretur distinctio trium
personarum divinarum, quod est inconveniens. Non ergo duae aut tres
personae possunt accipere unam naturam humanam.
2. Praeterea, assumptio terminatur ad unitatem personae, ut dictum
est. Sed non est una persona patris et filii et spiritus sancti.
Ergo non possunt tres personae assumere unam naturam humanam.
3. Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, et Augustinus,
in I de Trin., quod ex incarnatione filii Dei consequitur quod
quidquid dicitur de filio Dei, dicitur de filio hominis, et e
converso. Si ergo tres personae assumerent unam naturam humanam,
sequitur quod quidquid dicitur de qualibet trium personarum, diceretur
de illo homine, et e converso ea quae dicerentur de illo homine,
possent dici de qualibet trium personarum. Sic ergo id quod est
proprium patris, scilicet generare filium ab aeterno, diceretur de
illo homine, et per consequens diceretur de filio Dei, quod est
inconveniens. Non ergo est possibile quod tres personae divinae
assumant unam naturam humanam.
Sed contra, persona incarnata subsistit in duabus naturis, divina
scilicet et humana. Sed tres personae possunt subsistere in una natura
divina. Ergo etiam possunt subsistere in una natura humana, ita
scilicet quod sit una natura humana a tribus personis assumpta.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ex unione animae et
corporis in Christo non fit neque nova persona neque hypostasis, sed
fit una natura assumpta in personam vel hypostasim divinam. Quod
quidem non fit per potentiam naturae humanae, sed per potentiam
personae divinae. Est autem talis divinarum personarum conditio quod
una earum non excludit aliam a communione eiusdem naturae, sed solum a
communione eiusdem personae. Quia igitur in mysterio incarnationis
tota ratio facti est potentia facientis, ut Augustinus dicit, in
epistola ad Volusianum; magis est circa hoc iudicandum secundum
conditionem personae assumentis quam secundum conditionem naturae
humanae assumptae. Sic igitur non est impossibile divinis personis ut
duae vel tres assumant unam naturam humanam. Esset tamen impossibile
ut assumerent unam hypostasim vel unam personam humanam, sicut
Anselmus dicit, in libro de conceptu virginali, quod plures personae
non possunt assumere unum eundemque hominem.
Ad primum ergo dicendum quod, hac positione facta, quod scilicet tres
personae assumerent unam humanam naturam, verum esset dicere quod tres
personae essent unus homo, propter unam humanam naturam, sicut nunc
verum est dicere quod sunt unus Deus, propter unam divinam naturam.
Nec ly unus importat unitatem personae, sed unitatem in natura
humana. Non enim posset argui ex hoc quod tres personae sunt unus
homo, quod essent unus simpliciter, nihil enim prohibet dicere quod
homines qui sunt plures simpliciter, sint unus quantum ad aliquid,
puta unus populus; sicut Augustinus dicit, VI de Trin., diversum
est natura spiritus hominis et spiritus Dei, sed inhaerendo fit unus
spiritus, secundum illud I Cor. VI, qui adhaeret Deo, unus
spiritus est.
Ad secundum dicendum quod, illa positione facta, humana natura esset
assumpta in unitate non unius personae, sed in unitate singularum
personarum, ita scilicet quod, sicut divina natura habet naturalem
unitatem cum singulis personis, ita natura humana haberet unitatem cum
singulis per assumptionem.
Ad tertium dicendum quod circa mysterium incarnationis fuit
communicatio proprietatum pertinentium ad naturam, quia quaecumque
conveniunt naturae, possunt praedicari de persona subsistente in natura
illa, cuiuscumque naturae nomine significetur. Praedicta ergo
positione facta, de persona patris poterunt praedicari et ea quae sunt
humanae naturae, et ea quae sunt divinae, et similiter de persona
filii et spiritus sancti. Non autem illud quod conveniret personae
patris ratione propriae personae, posset attribui personae filii aut
spiritus sancti, propter distinctionem personarum, quae remaneret.
Posset ergo dici quod, sicut pater est ingenitus, ita homo esset
ingenitus, secundum quod ly homo supponeret pro persona patris. Si
quis autem ulterius procederet, homo est ingenitus, filius est homo,
ergo filius est ingenitus, esset fallacia figurae dictionis vel
accidentis. Sicut et nunc dicimus Deum esse ingenitum, quia pater
est ingenitus, nec tamen possumus concludere quod filius sit
ingenitus, quamvis sit Deus.
|
|