|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod una persona divina non
possit assumere duas naturas humanas. Natura enim assumpta in mysterio
incarnationis non habet aliud suppositum praeter suppositum personae
divinae, ut ex supra dictis patet. Si ergo ponatur esse una persona
divina assumens duas humanas naturas, esset unum suppositum duarum
naturarum eiusdem speciei. Quod videtur implicare contradictionem,
non enim natura unius speciei multiplicatur nisi secundum distinctionem
suppositorum.
2. Praeterea, hac suppositione facta, non posset dici quod persona
divina incarnata esset unus homo, quia non haberet unam naturam
humanam. Similiter etiam non posset dici quod essent plures homines,
quia plures homines sunt supposito distincti, et ibi esset unum tantum
suppositum. Ergo praedicta positio esset omnino impossibilis.
3. Praeterea, in incarnationis mysterio tota divina natura est unita
toti naturae assumptae, idest cuilibet parti eius, est enim Christus
perfectus Deus et perfectus homo, totus Deus et totus homo, ut
Damascenus dicit, in III libro. Sed duae humanae naturae non
possent totaliter sibi invicem uniri, quia oporteret quod anima unius
esset unita corpori alterius, et quod etiam duo corpora essent simul,
quod etiam confusionem induceret naturarum. Non ergo est possibile
quod persona divina duas humanas naturas assumeret.
Sed contra est quod quidquid potest pater, potest filius. Sed pater
post incarnationem filii, potest assumere naturam humanam aliam numero
ab ea quam filius assumpsit, in nullo enim per incarnationem filii est
diminuta potentia patris vel filii. Ergo videtur quod filius, post
incarnationem, possit aliam humanam naturam assumere, praeter eam quam
assumpsit.
Respondeo dicendum quod id quod potest in unum et non in amplius,
habet potentiam limitatam ad unum. Potentia autem divinae personae est
infinita, nec potest limitari ad aliquid creatum. Unde non est
dicendum quod persona divina ita assumpserit unam naturam humanam quod
non potuerit assumere aliam. Videretur enim ex hoc sequi quod
personalitas divinae naturae esset ita comprehensa per unam humanam
naturam quod ad eius personalitatem alia assumi non possit. Quod est
impossibile, non enim increatum a creato comprehendi potest. Patet
ergo quod, sive consideremus personam divinam secundum virtutem, quae
est principium unionis; sive secundum suam personalitatem, quae est
terminus unionis, oportet dicere quod persona divina, praeter naturam
humanam quam assumpsit possit aliam numero naturam humanam assumere.
Ad primum ergo dicendum quod natura creata perficitur in sua ratione
per formam, quae multiplicatur secundum divisionem materiae. Et
ideo, si compositio formae et materiae constituat novum suppositum,
consequens est quod natura multiplicetur secundum multiplicationem
suppositorum. Sed in mysterio incarnationis unio formae et materiae,
idest animae et corporis, non constituit novum suppositum, ut supra
dictum est. Et ideo posset esse multitudo secundum numerum ex parte
naturae, propter divisionem materiae, absque distinctione
suppositorum.
Ad secundum dicendum quod posset videri quod, praedicta positione
facta, consequeretur quod essent duo homines, propter duas naturas,
absque hoc quod essent ibi duo supposita, sicut e converso tres
personae dicerentur unus homo, propter unam naturam humanam assumptam,
ut supra dictum est. Sed hoc non videtur esse verum. Quia nominibus
est utendum secundum quod sunt ad significandum imposita. Quod quidem
est ex consideratione eorum quae apud nos sunt. Et ideo oportet,
circa modum significandi et consignificandi, considerare ea quae apud
nos sunt. In quibus nunquam nomen ab aliqua forma impositum pluraliter
dicitur nisi propter pluralitatem suppositorum, homo enim qui est
duobus vestimentis indutus, non dicitur duo vestiti, sed unus vestitus
duobus vestimentis; et qui habet duas qualitates, dicitur singulariter
aliqualis secundum duas qualitates. Natura autem assumpta quantum ad
aliquid se habet per modum indumenti, licet non sit similitudo quantum
ad omnia, ut supra dictum est. Et ideo, si persona divina assumeret
duas naturas humanas, propter unitatem suppositi diceretur unus homo
habens duas naturas humanas. Contingit autem quod plures homines
dicuntur unus populus, propter hoc quod conveniunt in aliquo uno, non
autem propter unitatem suppositi. Et similiter, si duae personae
divinae assumerent unam numero humanam naturam, dicerentur unus homo,
ut supra dictum est, non propter unitatem suppositi, sed inquantum
conveniunt in aliquo uno.
Ad tertium dicendum quod divina et humana natura non eodem ordine se
habent ad unam divinam personam, sed per prius comparatur ad ipsam
divina natura, utpote quae est unum cum ea ab aeterno; sed natura
humana comparatur ad personam divinam per posterius, utpote assumpta ex
tempore a divina persona, non quidem ad hoc quod natura sit ipsa
persona, sed quod persona in natura subsistat filius enim Dei est sua
deitas, sed non est sua humanitas. Et ideo ad hoc quod natura humana
assumatur a divina persona, relinquitur quod divina natura unione
personali uniatur toti naturae assumptae, idest secundum omnes partes
eius. Sed duarum naturarum assumptarum esset uniformis habitudo ad
personam divinam, nec una assumeret aliam. Unde non oporteret quod
una earum totaliter alteri uniretur, idest, omnes partes unius omnibus
partibus alterius.
|
|