|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non fuerit magis
conveniens filium Dei incarnari quam patrem vel spiritum sanctum. Per
mysterium enim incarnationis homines ad veram Dei cognitionem sunt
perducti, secundum illud Ioan. XVIII, in hoc natus sum, et ad
hoc veni in mundum, ut testimonium perhiberem veritati. Sed ex hoc
quod persona filii Dei est incarnata, multi impediti fuerunt a vera
Dei cognitione, ea quae dicuntur de filio secundum humanam naturam
referentes ad ipsam filii personam, sicut Arius, qui posuit
inaequalitatem personarum propter hoc quod dicitur Ioan. XIV,
pater maior me est, qui quidem error non provenisset si persona patris
incarnata fuisset; nullus enim existimasset patrem filio minorem.
Magis ergo videtur conveniens fuisse quod persona patris incarnaretur
quam persona filii.
2. Praeterea, incarnationis effectus videtur esse recreatio quaedam
humanae naturae, secundum illud Galat. ult., in Christo Iesu
neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura.
Sed potentia creandi appropriatur patri. Ergo magis decuisset patrem
incarnari quam filium.
3. Praeterea, incarnatio ordinatur ad remissionem peccatorum,
secundum illud Matth. I, vocabis nomen eius Iesum, ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Remissio autem peccatorum
attribuitur spiritui sancto, secundum illud Ioan. XX, accipite
spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittentur eis. Ergo
magis congruebat personam spiritus sancti incarnari quam personam
filii.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, in mysterio
incarnationis manifestata est sapientia et virtus Dei, sapientia
quidem, quia invenit difficillimi solutionem pretii valde
decentissimam; virtus autem, quia victum fecit rursus victorem. Sed
virtus et sapientia appropriantur filio, secundum illud I Cor. I,
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Ergo conveniens fuit
personam filii incarnari.
Respondeo dicendum quod convenientissimum fuit personam filii
incarnari. Primo quidem, ex parte unionis. Convenienter enim ea
quae sunt similia, uniuntur. Ipsius autem personae filii, qui est
verbum Dei, attenditur, uno quidem modo, communis convenientia ad
totam creaturam. Quia verbum artificis, idest conceptus eius, est
similitudo exemplaris eorum quae ab artifice fiunt. Unde verbum Dei,
quod est aeternus conceptus eius, est similitudo exemplaris totius
creaturae. Et ideo, sicut per participationem huius similitudinis
creaturae sunt in propriis speciebus institutae, sed mobiliter; ita
per unionem verbi ad creaturam non participativam sed personalem,
conveniens fuit reparari creaturam in ordine ad aeternam et immobilem
perfectionem, nam et artifex per formam artis conceptam qua
artificiatum condidit, ipsum, si collapsum fuerit, restaurat. Alio
modo, habet convenientiam specialiter cum humana natura, ex eo quod
verbum est conceptus aeternae sapientiae a qua omnis sapientia hominum
derivatur. Et ideo homo per hoc in sapientia proficit, quae est
propria eius perfectio prout est rationalis, quod participat verbum
Dei, sicut discipulus instruitur per hoc quod recipit verbum
magistri. Unde et Eccli. I dicitur, fons sapientiae verbum Dei in
excelsis. Et ideo, ad consummatam hominis perfectionem, conveniens
fuit ut ipsum verbum Dei humanae naturae personaliter uniretur.
Secundo potest accipi ratio huius congruentiae ex fine unionis, qui
est impletio praedestinationis, eorum scilicet qui praeordinati sunt ad
hereditatem caelestem, quae non debetur nisi filiis, secundum illud
Rom. VIII, filii et heredes. Et ideo congruum fuit ut per eum
qui est filius naturalis, homines participarent similitudinem huius
filiationis secundum adoptionem, sicut apostolus ibidem dicit, quos
praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini filii eius.
Tertio potest accipi ratio huius congruentiae ex peccato primi
parentis, cui per incarnationem remedium adhibetur. Peccavit enim
primus homo appetendo scientiam, ut patet ex verbis serpentis
promittentis homini scientiam boni et mali. Unde conveniens fuit ut
per verbum verae sapientiae homo reduceretur in Deum, qui per
inordinatum appetitum scientiae recesserat a Deo.
Ad primum ergo dicendum quod nihil est quo humana malitia non posset
abuti, quando etiam ipsa Dei bonitate abutitur, secundum illud Rom.
II, an divitias bonitatis eius contemnis? Unde et, si persona
patris fuisset incarnata, potuisset ex hoc homo alicuius erroris
occasionem assumere, quasi filius sufficere non potuisset ad humanam
naturam reparandam.
Ad secundum dicendum quod prima rerum creatio facta est a potentia Dei
patris per verbum. Unde et recreatio per verbum fieri debuit a
potentia Dei patris, ut recreatio creationi responderet, secundum
illud II Cor. V, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.
Ad tertium dicendum quod spiritus sancti proprium est quod sit donum
patris et filii. Remissio autem peccatorum fit per spiritum sanctum
tanquam per donum Dei. Et ideo convenientius fuit ad iustificationem
hominum quod incarnaretur filius, cuius spiritus sanctus est donum.
|
|