|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium
beatae virgini annuntiari quod in ea fiendum erat. Annuntiatio enim ad
hoc solum necessarium videbatur ut virginis consensus haberetur. Sed
consensus eius non videtur necessarius fuisse, quia conceptus virginis
praenuntiatus fuit prophetia praedestinationis quae sine nostro
completur arbitrio, ut dicit quaedam Glossa, Matth. I. Non ergo
necessarium fuit quod talis Annuntiatio fieret.
2. Praeterea, beata virgo incarnationis fidem habebat, sine qua
nullus esse poterat in statu salutis, quia, ut dicitur Rom. III,
iustitia Dei est per fidem Iesu Christi. Sed de eo quod aliquis per
certitudinem credit, non indiget ulterius instrui. Ergo beatae
virgini non fuit necessarium ut ei incarnatio filii annuntiaretur.
3. Praeterea, sicut beata virgo corporaliter Christum concepit,
ita quaelibet sancta anima concipit ipsum spiritualiter, unde apostolus
dicit, Galat. IV, filioli mei, quos iterum parturio, donec
formetur Christus in vobis. Sed illis qui spiritualiter debent ipsum
concipere, talis conceptio eis non annuntiatur. Ergo nec beatae
virgini fuit annuntiandum quod esset in utero conceptura filium Dei.
Sed contra est quod habetur Luc. I, quod Angelus dixit ei, ecce,
concipies in utero et paries filium.
Respondeo dicendum quod congruum fuit beatae virgini annuntiari quod
esset Christum conceptura. Primo quidem, ut servaretur congruus ordo
coniunctionis filii Dei ad virginem, ut scilicet prius mens eius de
ipso instrueretur quam carne eum conciperet. Unde Augustinus dicit,
in libro de virginitate, beatior Maria est percipiendo fidem
Christi, quam concipiendo carnem Christi. Et postea subdit,
materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum
corde quam carne gestasset. Secundo, ut posset esse certior testis
huius sacramenti, quando super hoc divinitus erat instructa. Tertio,
ut voluntaria sui obsequii munera Deo offerret, ad quod se promptam
obtulit, dicens, ecce ancilla domini. Quarto, ut ostenderetur esse
quoddam spirituale matrimonium inter filium Dei et humanam naturam.
Et ideo per Annuntiationem expetebatur consensus virginis loco totius
humanae naturae.
Ad primum ergo dicendum quod prophetia praedestinationis completur sine
nostro arbitrio causante, non tamen sine nostro arbitrio consentiente.
Ad secundum dicendum quod beata virgo expressam fidem habebat
incarnationis futurae, sed, cum esset humilis, non tam alta de se
sapiebat. Et ideo super hoc erat instruenda.
Ad tertium dicendum quod spiritualem conceptionem Christi, quae est
per fidem, praecedit Annuntiatio quae est per fidei praedicationem,
secundum quod fides est ex auditu, ut dicitur Rom. X. Nec tamen
propter hoc aliquis pro certo scit se gratiam habere, sed scit veram
fidem esse quam accipit.
|
|