|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beatae virgini non
debuerit Annuntiatio fieri per Angelum. Supremis enim Angelis fit
revelatio immediate a Deo, ut dicit Dionysius, VII cap. Cael.
Hier. Sed mater Dei est super omnes Angelos exaltata. Ergo
videtur quod immediate a Deo debuerit sibi annuntiari incarnationis
mysterium, et non per Angelum.
2. Praeterea, si in hoc oportebat servari communem ordinem,
secundum quem divina hominibus per Angelos revelantur, similiter
divina ad mulierem per virum deferuntur, unde et apostolus dicit, I
Cor. XIV, mulieres in Ecclesiis taceant, et si quid velint
discere, domi viros suos interrogent. Ergo videtur quod beatae
virgini debuit annuntiari mysterium incarnationis per aliquem virum,
praesertim quia Ioseph, vir eius, super hoc fuit ab Angelo
instructus, ut legitur Matth. I.
3. Praeterea, nullus potest congrue annuntiare quod ignorat. Sed
supremi Angeli non plene cognoverunt incarnationis mysterium, unde
Dionysius VII cap. Cael. Hier., ex eorum persona dicit esse
intelligendam quaestionem quae ponitur Isaiae LXIII, quis est
iste qui venit de Edom? Ergo videtur quod per nullum Angelum potuit
convenienter Annuntiatio incarnationis fieri.
4. Praeterea, maiora sunt per maiores nuntios annuntianda. Sed
mysterium incarnationis est maximum inter omnia alia quae per Angelos
sunt hominibus annuntiata. Ergo videtur quod, si per aliquem Angelum
annuntiari debuit, quod annuntiandum fuit per aliquem de supremo
ordine. Sed Gabriel non est de supremo ordine, sed de ordine
Archangelorum, qui est penultimus, unde cantat Ecclesia, Gabrielem
Archangelum scimus divinitus te esse affatum. Non ergo huiusmodi
Annuntiatio per Gabrielem Archangelum convenienter facta est.
Sed contra est quod dicitur Luc. I, missus est Gabriel Angelus a
Deo, et cetera.
Respondeo dicendum quod conveniens fuit matri Dei annuntiari per
Angelum divinae incarnationis mysterium, propter tria. Primo
quidem, ut in hoc etiam servaretur divina ordinatio, secundum quam
mediantibus Angelis divina ad homines perveniunt. Unde dicit
Dionysius, IV cap. Cael. Hier., quod divinum Iesu
benignitatis mysterium Angeli primum edocti sunt, postea per ipsos ad
nos cognitionis gratia transivit. Sic igitur divinissimus Gabriel
Zachariam quidem docebat prophetam esse futurum ex ipso, Mariam
autem, quomodo in ipsa fieret thearchicum ineffabilis Dei formationis
mysterium. Secundo, hoc fuit conveniens reparationi humanae, quae
futura erat per Christum. Unde Beda dicit, in homilia, aptum
humanae restaurationis principium ut Angelus a Deo mitteretur ad
virginem partu consecrandam divino, quia prima perditionis humanae fuit
causa cum serpens a Diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbiae
decipiendam. Tertio, quia hoc congruebat virginitati matris Dei.
Unde Hieronymus dicit in sermone assumptionis, bene Angelus ad
virginem mittitur, quia semper est Angelis cognata virginitas.
Profecto in carne praeter carnem vivere non terrena vita est, sed
caelestis.
Ad primum ergo dicendum quod mater Dei superior erat Angelis quantum
ad dignitatem ad quam divinitus eligebatur. Sed quantum ad statum
praesentis vitae, inferior erat Angelis. Quia etiam ipse Christus,
ratione passibilis vitae, modico ab Angelis minoratus est, ut dicitur
Heb. II. Sed quia tamen Christus fuit viator et comprehensor,
quantum ad cognitionem divinorum non indigebat ab Angelis instrui.
Sed mater Dei nondum erat in statu comprehensorum. Et ideo de divino
conceptu per Angelos instruenda erat.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in sermone de
assumptione, beata virgo Maria vera existimatione ab aliquibus
generalibus excipitur. Quia nec conceptus multiplicavit, nec sub
viri, idest mariti, potestate fuit, quae integerrimis visceribus de
spiritu sancto Christum suscepit. Et ideo non debuit mediante viro
instrui de mysterio incarnationis, sed mediante Angelo. Propter quod
etiam ipsa prius est instructa quam Ioseph, nam ipsa instructa est
ante conceptum, Ioseph autem post eius conceptum.
Ad tertium dicendum quod, sicut patet ex auctoritate Dionysii
inducta, Angeli incarnationis mysterium cognoverunt, sed tamen
interrogant, perfectius scire cupientes a Christo huius mysterii
rationes, quae sunt incomprehensibiles omni creato intellectui. Unde
maximus dicit quod utrum Angeli cognoverint futuram incarnationem,
ambigere non oportet. Latuit autem eos investigabilis domini
conceptio, atque modus qualiter totus in genitore, totus manebat in
omnibus, nec non et in virginis cellula.
Ad quartum dicendum quod quidam dicunt Gabrielem fuisse de supremo
ordine, propter hoc quod Gregorius dicit, summum Angelum venire
dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat. Sed ex hoc non habetur
quod fuerit summus inter omnes ordines, sed respectu Angelorum, fuit
enim de ordine Archangelorum. Unde et Ecclesia eum Archangelum
nominat, et Gregorius ipse dicit, in homilia de centum ovibus, quod
Archangeli dicuntur qui summa annuntiant. Satis est ergo credibile
quod sit summus in ordine Archangelorum. Et, sicut Gregorius
dicit, hoc nomen officio suo congruit, Gabriel enim Dei fortitudo
nominatur. Per Dei ergo fortitudinem nuntiandum erat quia virtutum
dominus et potens in praelio ad debellandas potestates aereas veniebat.
|
|