|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus annuntians non
debuerit virgini apparere visione corporali. Dignior enim est
intellectualis visio quam corporalis, ut Augustinus dicit, XII
super Gen. ad Litt., et praecipue ipsi Angelo magis conveniens,
nam visione intellectuali videtur Angelus in sua substantia; visione
autem corporali videtur in assumpta figura corporea. Sed sicut ad
annuntiandum conceptum divinum decebat venire summum nuntium, ita etiam
videtur quod decuerit esse summum genus visionis. Ergo videtur quod
Angelus annuntians apparuit virgini visione intellectuali.
2. Praeterea, visio imaginaria videtur etiam esse nobilior quam
visio corporalis, sicut imaginatio est altior potentia quam sensus.
Sed Angelus apparuit Ioseph in somnis, secundum imaginariam
visionem, ut patet Matth. I et II. Ergo videtur quod etiam
apparere debuerit beatae virgini imaginaria visione, et non corporali.
3. Praeterea, corporalis visio spiritualis substantiae videntes
stupefacit, unde etiam de ipsa virgine cantatur, et expavescit virgo
de lumine. Sed melius fuisset quod a tali turbatione mens eius esset
praeservata. Non ergo fuit conveniens quod huiusmodi Annuntiatio
fieret per visionem corporalem.
Sed contra est quod Augustinus, in quodam sermone, inducit beatam
virginem sic dicentem, venit ad me Gabriel Archangelus facie
rutilans, veste coruscans, incessu mirabilis. Sed haec non possunt
pertinere nisi ad corpoream visionem. Ergo corporea visione Angelus
annuntians beatae virgini apparuit.
Respondeo dicendum quod Angelus annuntians apparuit matri Dei
corporea visione. Et hoc conveniens fuit, primo quidem, quantum ad
id quod annuntiabatur. Venerat enim Angelus annuntiare incarnationem
invisibilis Dei. Unde etiam conveniens fuit ut ad huius rei
declarationem invisibilis creatura formam assumeret in qua visibiliter
appareret, cum etiam omnes apparitiones veteris testamenti ad hanc
apparitionem ordinentur, qua filius Dei in carne apparuit. Secundo,
congruum fuit dignitati matris Dei, quae non solum in mente, sed in
corporeo ventre erat Dei filium receptura. Et ideo non solum mens
eius, sed etiam sensus corporei erant visione angelica refovendi.
Tertio, congruit certitudini eius quod annuntiabatur. Ea enim quae
sunt oculis subiecta, certius apprehendimus quam ea quae imaginamur.
Unde Chrysostomus dicit, super Matth., quod Angelus non in
somnis, immo visibiliter virgini astitit. Nam quia magnam valde
relationem ab Angelo accipiebat, egebat ante tantae rei eventum
visione solemni.
Ad primum ergo dicendum quod intellectualis visio est potior quam visio
imaginaria vel corporalis si sit sola. Sed ipse Augustinus dicit quod
est excellentior prophetia quae habet simul intellectualem et
imaginariam visionem, quam illa quae habet alterum tantum. Beata
autem virgo non solum percepit visionem corporalem, sed etiam
intellectualem illuminationem. Unde talis apparitio nobilior fuit.
Fuisset tamen nobilior si ipsum Angelum intellectuali visione in sua
substantia vidisset. Sed hoc non patiebatur status hominis viatoris,
quod Angelum per essentiam videret.
Ad secundum dicendum quod imaginatio quidem est altior potentia quam
sensus exterior, quia tamen principium humanae cognitionis est sensus,
in eo consistit maxima certitudo; quia semper oportet quod principia
cognitionis sint certiora. Et ideo Ioseph, cui Angelus in somnis
apparuit, non ita excellentem apparitionem habuit sicut beata virgo.
Ad tertium dicendum quod, sicut Ambrosius dicit, super Luc.,
perturbamur et a nostro alienamur affectu, quando restringimur alicuius
superioris potestatis occursu. Et hoc non solum contingit in visione
corporali, sed etiam in visione imaginaria. Unde Gen. XV dicitur
quod, cum sol occubuisset, sopor irruit super Abraham, et horror
magnus et tenebrosus invasit eum. Talis tamen perturbatio hominis non
tantum homini nocet ut propter eam debeat angelica apparitio
praetermitti. Primo quidem, quia ex hoc ipso quod homo supra seipsum
elevatur, quod ad eius pertinet dignitatem, pars eius inferior
debilitatur, ex quo provenit perturbatio praedicta, sicut etiam,
calore naturali ad interiora reducto, exteriora tremunt. Secundo
quia, sicut Origenes dicit, super Luc., Angelus apparens, sciens
hanc esse humanam naturam, primum perturbationi humanae medetur. Unde
tam Zachariae quam Mariae, post turbationem, dixit, ne timeas. Et
propter hoc, ut legitur in vita Antonii, non difficilis est bonorum
spirituum malorumque discretio. Si enim post timorem successerit
gaudium, a domino venisse sciamus auxilium, quia securitas animae
praesentis maiestatis indicium est. Si autem incussa formido
permanserit hostis est qui videtur. Ipsa etiam turbatio virginis
conveniens fuit verecundiae virginali. Quia, ut Ambrosius dicit,
super Luc., trepidare virginum est, et ad omnes viri ingressus
pavere, omnes viri affatus vereri. Quidam tamen dicunt quod, cum
beata virgo assueta esset visionibus Angelorum, non fuit turbata in
visione Angeli, sed in admiratione eorum quae ei ab Angelo
dicebantur, quia de se tam magnifica non cogitabat. Unde et
Evangelista non dicit quod turbata fuerit in visione Angeli, sed, in
sermone eius.
|
|