|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Annuntiatio non fuerit
convenienti ordine perfecta. Dignitas enim matris Dei dependet ex
prole concepta. Sed causa prius debet manifestari quam effectus.
Ergo primo debuit Angelus virgini annuntiare conceptum prolis, quam
eius dignitatem exprimere eam salutando.
2. Praeterea, probatio aut praetermitti debet, in his quae dubia
non sunt, aut praemitti, in his quae dubia esse possunt. Sed
Angelus primo videtur annuntiasse id de quo virgo dubitaret, et
dubitando quaereret, dicens, quomodo fiet istud? Et postea
probationem adiunxit, tum ex exemplo Elisabeth, tum ex Dei
omnipotentia. Ergo inconvenienti ordine Annuntiatio per Angelum est
effecta.
3. Praeterea, maius non potest sufficienter probari per minus. Sed
maius fuit virginem parere quam vetulam. Ergo non fuit sufficiens
probatio Angeli probantis conceptum virginis ex conceptu senis.
Sed contra est quod dicitur Rom. XIII, quae a Deo sunt,
ordinata sunt. Angelus autem missus est a Deo ad hoc quod virgini
annuntiaret, ut dicitur Luc. I. Ergo ordinatissime fuit
Annuntiatio per Angelum completa.
Respondeo dicendum quod Annuntiatio congruo ordine per Angelum est
perfecta. Tria enim Angelus intendebat circa virginem. Primo
quidem, reddere mentem eius attentam ad tantae rei considerationem.
Quod quidem fecit eam salutando quadam nova et insolita salutatione.
Unde Origenes dicit, super Luc., quod, si scivisset ad alium
quempiam similem factum esse sermonem (utpote quae habebat legis
scientiam), nunquam eam, quasi peregrina, talis salutatio
terruisset. In qua quidem salutatione praemisit idoneitatem eius ad
conceptum, in eo quod dixit, gratia plena; expressit conceptum, in
eo quod dixit, dominus tecum; et praenuntiavit honorem consequentem,
cum dixit, benedicta tu in mulieribus. Secundo autem, intendebat eam
instruere de mysterio incarnationis, quod in ea erat implendum. Quod
quidem fecit praenuntiando conceptum et partum, dicens, ecce,
concipies in utero, etc.; et ostendendo dignitatem prolis conceptae,
cum dixit, hic erit magnus; et etiam demonstrando modum conceptionis,
cum dixit, spiritus sanctus superveniet in te. Tertio, intendebat
animum eius inducere ad consensum. Quod quidem fecit exemplo
Elisabeth; et ratione ex divina omnipotentia sumpta.
Ad primum ergo dicendum quod animo humili nihil est mirabilius quam
auditus suae excellentiae. Admiratio autem maxime attentionem animi
facit. Et ideo Angelus, volens mentem virginis attentam reddere ad
auditum tanti mysterii, ab eius laude incoepit.
Ad secundum dicendum quod Ambrosius expresse dicit, super Luc.,
quod beata virgo de verbis Angeli non dubitavit. Dicit enim,
temperatior est Mariae responsio quam verba sacerdotis. Haec ait,
quomodo fiet istud? Ille respondit, unde hoc sciam? Negat ille se
credere, qui negat se scire ista. Non dubitat esse faciendum quod,
quomodo fieri possit, inquirit. Augustinus tamen videtur dicere quod
dubitaverit. Dicit enim, in libro quaestionum veteris et novi
Test., ambigenti Mariae de conceptu, possibilitatem Angelus
praedicat. Sed talis dubitatio magis est admirationis quam
incredulitatis. Et ideo Angelus probationem inducit, non ad
auferendam infidelitatem, sed ad removendam eius admirationem.
Ad tertium dicendum quod, sicut Ambrosius dicit, in Hexaemeron, ob
hoc multae steriles praevenerunt, ut partus credatur virginis. Et
ideo conceptus Elisabeth sterilis inducitur, non quasi sufficiens
argumentum, sed quasi quoddam figurale exemplum. Et ideo, ad
confirmationem huius exempli, subditur argumentum efficax ex
omnipotentia divina.
|
|