|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caro Christi non fuerit
sumpta ex Adam. Dicit enim apostolus, I Cor. XV, primus homo
de terra, terrenus, secundus homo de caelo, caelestis. Primus autem
homo est Adam, secundus homo est Christus. Ergo Christus non est
ex Adam, sed habet ab eo distinctam originem.
2. Praeterea, conceptio Christi debuit esse maxime miraculosa.
Sed maius est miraculum formare corpus hominis ex limo terrae quam ex
materia humana, quae de Adam trahitur. Ergo videtur quod non fuit
conveniens Christum ab Adam carnem assumpsisse. Ergo videtur quod
corpus Christi non debuit formari de massa humani generis derivata ab
Adam, sed de aliqua alia materia.
3. Praeterea, peccatum in hunc mundum intravit per hominem unum,
scilicet Adam, quia omnes in eo gentes originaliter peccaverunt, ut
patet Rom. V. Sed si corpus Christi fuisset ab Adam sumptum,
ipse etiam in Adam originaliter fuisset quando peccavit. Ergo
peccatum originale contraxisset. Quod non decebat Christi puritatem.
Non ergo corpus Christi est formatum de materia sumpta ab Adam.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. II, nusquam Angelos
apprehendit, scilicet filius Dei, sed semen Abrahae apprehendit.
Semen autem Abrahae sumptum est ab Adam. Ergo corpus Christi fuit
formatum de materia ex Adam sumpta.
Respondeo dicendum quod Christus humanam naturam assumpsit ut eam a
corruptione purgaret. Non autem purgatione indigebat humana natura
nisi secundum quod infecta erat per originem vitiatam qua ex Adam
descendebat. Et ideo conveniens fuit ut carnem sumeret ex materia ab
Adam derivata, ut ipsa natura per assumptionem curaretur.
Ad primum ergo dicendum quod secundus homo, idest Christus, dicitur
esse de caelo non quidem quantum ad materiam corporis, sed vel quantum
ad virtutem formativam corporis; vel etiam quantum ad ipsam eius
divinitatem. Secundum autem materiam corpus Christi fuit terrenum,
sicut et corpus Adae.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, mysterium
incarnationis Christi est quiddam miraculosum, non sicut ordinatum ad
confirmationem fidei, sed sicut articulus fidei. Et ideo in mysterio
incarnationis non requiritur quid sit maius miraculum, sicut in
miraculis quae fiunt ad confirmationem fidei, sed quid sit divinae
sapientiae convenientius, et magis expediens humanae saluti, quod
requiritur in omnibus quae fidei sunt. Vel potest dici quod in
mysterio incarnationis non solum attenditur miraculum ex materia
conceptus, sed magis ex modo conceptionis et partus, quia scilicet
virgo concepit et peperit Deum.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, corpus Christi
fuit in Adam secundum corpulentam substantiam, quia scilicet ipsa
materia corporalis corporis Christi derivata est ab Adam, non autem
fuit ibi secundum seminalem rationem, quia non est concepta ex virili
semine. Et ideo non contraxit originale peccatum sicut et ceteri, qui
ab Adam per viam virilis seminis derivantur.
|
|