|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sumpserit
carnem de semine David. Matthaeus enim, genealogiam Christi
texens, eam ad Ioseph perduxit. Ioseph autem non fuit pater
Christi, ut supra ostensum est. Non ergo videtur quod Christus de
genere David descenderit.
2. Praeterea, Aaron fuit de tribu levi, ut patet Exod. VI,
Maria autem, mater Christi, cognata dicitur Elisabeth, quae est
filia Aaron, ut patet Luc. I. Cum ergo David de tribu Iuda
fuerit, ut patet Matth. I, videtur quod Christus de semine David
non descenderit.
3. Praeterea, Ierem. XXII dicitur de Iechonia, scribe virum
istum sterilem, nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super
solium David. Sed de Christo dicitur Isaiae IX, super solium
David sedebit. Ergo Christus non fuit de semine Iechoniae. Et per
consequens nec de genere David, quia Matthaeus a David per
Iechoniam seriem generationis perducit.
Sed contra est quod dicitur Rom. I, qui factus est ei ex semine
David secundum carnem.
Respondeo dicendum quod Christus specialiter duorum antiquorum patrum
filius dicitur esse, Abrahae scilicet et David, ut patet Matth.
I. Cuius est multiplex ratio. Prima quidem, quia ad hos
specialiter de Christo repromissio facta est. Dictum est enim
Abrahae, Gen. XXII, benedicentur in semine tuo omnes gentes
terrae, quod apostolus de Christo exponit, dicens, Galat. III,
Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit et
seminibus, quasi in multis, sed, quasi in uno, et semini tuo, qui
est Christus. Ad David autem dictum est, de fructu ventris tui
ponam super sedem tuam. Unde et populi Iudaeorum, ut regem
honorifice suscipientes, dicebant, Matth. XXI, hosanna filio
David. Secunda ratio est quia Christus futurus erat rex, propheta
et sacerdos. Abraham autem sacerdos fuit, ut patet ex hoc quod
dominus dixit ad eum, Gen. XV, sume tibi vaccam triennem, et
cetera. Fuit etiam propheta, secundum id quod dicitur Gen. XX,
propheta est, et orabit pro te. David autem rex fuit et propheta.
Tertia ratio est quia in Abraham primo incoepit circumcisio, in
David autem maxime manifestata est Dei electio, secundum illud quod
dicitur I Reg. XIII, quaesivit sibi dominus virum iuxta cor
suum. Et ideo utriusque filius Christus specialissime dicitur, ut
ostendatur esse in salutem circumcisioni et electioni gentilium.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio fuit Fausti Manichaei,
volentis probare Christum non esse filium David, quia non est
conceptus ex Ioseph, usque ad quem seriem generationis Matthaeus
perducit. Contra quod Augustinus respondet, XXIII libro contra
Faustum, quod, cum idem Evangelista dicat virum Mariae esse
Ioseph, et Christi matrem virginem esse, et Christum ex semine
David, quid restat nisi credere Mariam non fuisse extraneam a
cognatione David; et eam Ioseph coniugem non frustra appellatam,
propter animorum confoederationem, quamvis ei non fuerit carne
commixtus; et quod potius propter dignitatem virilem ordo generationum
ad Ioseph perducitur? Sic ergo nos credimus etiam Mariam fuisse in
cognatione David, quia Scripturis credimus, quae utrumque dicunt,
et Christum ex semine David secundum carnem, et eius matrem Mariam,
non cum viro concumbendo, sed virginem. Ut enim dicit Hieronymus,
super Matth., ex una tribu fuit Ioseph et Maria, unde et secundum
legem eam accipere cogebatur ut propinquam. Propter quod et simul
censentur in Bethlehem, quasi de una stirpe generati.
Ad secundum dicendum quod huic obiectioni Gregorius Nazianzenus
respondet dicens quod hoc nutu superno contigit, ut regium genus
sacerdotali stirpi iungeretur, ut Christus, qui rex est et sacerdos,
ab utrisque nasceretur secundum carnem. Unde et Aaron, qui fuit
primus sacerdos secundum legem, duxit ex tribu Iudae coniugem
Elisabeth, filiam Aminadab. Sic ergo potuit fieri ut pater
Elisabeth aliquam uxorem habuerit de stirpe David, ratione cuius
beata virgo Maria, quae fuit de stirpe David, esset Elisabeth
cognata. Vel potius e converso quod pater beatae Mariae, de stirpe
David existens, uxorem habuerit de stirpe Aaron. Vel, sicut
Augustinus dicit, XXIII contra Faustum, si Ioachim, pater
Mariae, de stirpe Aaron fuit (ut Faustus haereticus per quasdam
Scripturas apocryphas asserebat), credendum est quod mater Ioachim
fuerit de stirpe David, vel etiam uxor eius, ita quod per aliquem
modum dicamus Mariam fuisse de progenie David.
Ad tertium dicendum quod per illam auctoritatem propheticam, sicut
Ambrosius dicit, super Luc., non negatur ex semine Iechoniae
posteros nascituros. Et ideo de semine eius Christus est. Et quod
regnavit Christus, non contra prophetiam est, non enim saeculari
honore regnavit; ipse enim dixit, regnum meum non est de hoc mundo.
|
|